image of Reynard the Fox

Week 12: Reinardus et Ysengrimus.

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


Readings for Week 11: Reinardus et Ysengrimus

Reinardus et Chantecler

Vulpes semel fuit in gallinario. Supervenerunt homines cum baculis et miserabiliter fustigaverunt vulpem, quod vix per foramen evasit. Recessit ut potuit, et super cumulum feni se proiecit et gemere incepit. Petiit capellanum quod ad eum veniret et peccata sua audiret. Venit igitur Chantecler, scilicet gallus, qui est capellanus bestiarum. Aliquantulum timens mores Reinardi, a longe sedit. Reinardus peccata sua confitebatur, et inter cetera rostrum suum apposuit versus capellanum. Et ait capellanus: Quare appropinquas mihi? Et ait Reinardus: Infirmitas magna me hoc facere facit; parcatis mihi. Iterum dixit alia peccata, et, ore aperto, posuit caput versus gallum et cepit eum et devoravit.

Reinardus et Tebergus

Vulpes sive Reinardus obviavit Tebergo, id est catto, et dixit Reinardus: Quot fraudes vel artificia novisti? Et ait cattus: Certe nescio nisi unum. Et ait Reinardus: Quod est illud? Respondit: Quando canes me insequuntur, scio repere super arbores et evadere. Et quesivit cattus: Et tu, quot scis? Et respondit Reinardus: Scio XVII et ab hoc habeo saccum plenum. Veni mecum, et docebo te artificia mea, quod canes te non capient. Annuit cattus; ambo simul iverunt. Venatores et canes insequebantur eos, et ait cattus: Audio canes; iam timeo. Et ait Reinardus: Noli timere; bene te instruam qualiter evades. Appropinquaverunt canes et venatores. Certe, dixit cattus, amplius non vado tecum; volo uti artificio meo. Et saltavit super arborem. Canes ipsum dimiserunt et Reinardum insecuti sunt et tandem ceperunt, quidam per tibias, quidam per ventrem, quidam per dorsum, quidam per capud. Et cattus in alto sedens clamavit: Reinarde, Reinarde, aperi sacculum tuum; certe omnes fraudes tue non valent tibi.

Ysengrimus et Oves

Contigit quod quidam paterfamilias habuit XII oves. Voluit peregrinari et commendavit oves suas Ysemgrino, id est lupo, compatri suo. Et compater iuravit quod bene conservaret eas. Profectus est statim. Ysemgrinus interim cogitavit de ovibus et uno die comedit de una, altera die de alia, ita quod vix tres invenit paterfamilias, quando reversus est. Querebat a compatre quid factum fuerit de aliis ovibus. Respondit Ysemgrinus quod mors ex temperalitate venit super eas. Et dixit paterfamilias: Da mihi pelles; et inventa sunt vestigia dencium lupi. Et ait paterfamilias: Reus es mortis; et fecit lupum suspendi.

Ysengrimus Monachus

Ysemgrinus semel voluit esse monachus. Magnis precibus optinuit quod Capitulum consensit; coronam, cucullam et cetera monachalia suscepit. Tandem posuerunt eum ad litteras; debuit addiscere Pater noster, et semper respondit Agnus vel Aries. Docuerunt eum ut respiceret ad Crucifixum, ad sacrificium, et ille semper direxit oculos ad arietes.

In Puteo

Vulpes casu cecidit per unam situlam in puteum. Venit Lupus et querebat quid faceret ibi. Que ait: Bone compater, hic habeo multos pisces et magnos; utinam mecum partem haberes! Et ait: Quomodo possem illuc descendere? Ait Vulpecula: Supra est una situla; pone te intus, et venies deorsum. Et erant ibi due situle; quando una ascendit, alia descendit. Lupus se ponit in situlam, que erat supra et descendit insum; vulpecula in alia sicula ascendit sursum. Et quando obviaverunt sibi, ait Lupus: Bone compater, quo vadis? Et ait Vulpe: Satis comedi et ascendo. Tu descende et invenies mirabilia. Descendit miser Lupus nec invenit aliquid nisi aquam. Venerunt mane rustici et extraxerunt Lupum, et usque ad mortem verberaverunt.

Pisces

Lupus obvians Vulpi ait: Compater, unde venis? Et ait Vulpes: De quodam vivario, ubi pisces optimos cepi et sufficienter comedi. Quesivit Lupus: Quomodo cepisti? Ait Vulpes: Caudam in aquam posui, et diu tenui, et pisces credentes quod esset aliquid comestibile, vel quod essem mortua, caude adheserunt, et traxi eos ad terram et comedi. Et ait Lupus: Numquid sic ego pisces capere possum? Ait Vulpes: Optime poteris, cum sis forcior quam ego. Perrexit ergo Lupus festinanter ad vivarium, et caudam in aquam posuit et diu tenuit, donec esset congelata, gelu enim faciebat. Post longam moram voluit caudam extrahere, credens quod multitudo piscium ei adhereret; sed non potuit propter gelicidium quod caudam tenuit. Detentus est ibi usque mane. Et venerunt homines et Lupum fere usque ad mortem fustigaverunt. Et cum vix evasisset, maledixit compatri suo, qui pisces sibi promisit et verbera et vulnera et fere mortem persolvit.

Aegrotante Leone

Egrotante quondam Leone, cetere visitantes bestie dicebant perito ei medico opus esse. Consulte super hoc ulterius ubi talis posset medicus reperiri, dixerunt se nullum scire periciorem Renardo, qui tam bestiis quam volucribus loqui novit et diversa frequenter tractabat negocia cum utrique. Citatus ergo Renardus ut ad regem veniret, per dies aliquos se subtraxit. Quadam vero nocte clam de caverna sua exiens, in scrobe quadam prope regis cavernam se abscondit. Inde auscultans, audivit regem de more sue circumstantes bestias alloquentem. Responsa quoque ipsarum diligencius annotabat. Cumque diversa a diversis in regis audienciam dicerentur, venit Ysengrinus et ait: Nichil impedit Renardum venire ad curandum dominum nostrum regem, nisi sola protervitas animi sui nequam; propter quod ipsum, tanquam salutis regie contemptorem, pronuncio morte dignum. Tunc Renardus, vultu gravis et incessu maturus, cameram regis intravit, ipsumque ex parte magistrorum in urbe Salernitana commorancium salutavit. Cumque rex sibi mortem comminaretur pro mora quam fecerat, ait regi: Quid facerem apud te, Domine mi rex, antequam certum salutis tue remedium mecum ferrem? Postquam autem tuum audivi mandatum, terras diversas peragrans Salerne medicos adii consulendos, qui, cognito sintomate morbi tui, hoc unum pro recuperanda salute tibi denunciant remedium singulare, ut pelle lupina de corpore Lupi recenter extracta, ex ipso adhuc sanguine calida et fumante, pectus tuum involvas. Hec medicina te infra triduum reddet sanum. Quo audito, iussu regis captus est Lupus et vivus excoriatus, ac pellis cum sanguine pectori regis applicata. Dimissus tandem a regis satellitibus, Ysengrinus cum in silvas fugeret sine pelle, sequens eum Renardus a longe clamitabat: O beati regis consiliarii, qui sic purpuram induunt et scarletam. Sed quia absentem proximum lingue aculeo pupugisti, patere nunc culicum stimulos et vesparum. Sic evenit frequenter invidis et iniquis, quod, dum aliis mala fabricant, propriis laqueis innectuntur.


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM