image of from the Bayeux tapestry

Week 11: Aesopus.

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


Readings for Week 10: Aesop's Fables

Ademar: Canis Calumpniosus

Canis calumpniosus dixit ad ovem: Debes mihi reddere panem, quem dederam mutuo. Contendebant autem. Ovis autem dicebat
nunquam ab illo panem se accepisse. Cum ante iudicem venissent, canis dixisse fertur habere testes. Introductus lupus ait: Scio panem canis commodatum ovi. Introductus milvus dixit: Me coram accepit. Accipiter introiens ait: Negas tu quod accepisti? Victa ovis a tribus falsis testibus, artius exigitur; coacta vero extractam lanam suam vendidit, ut quod non acceperat redderet. Qui seditiose innocentes laniant et opprimunt.

Ademar: Homo et Leo

Homo et leo, cum inter se quaererent quis eorum esset superior, et quaererent huius altercationis testimonium, venerunt ad monumentum, ubi erat pictum quomodo ab homine suffocabatur leo; hanc ostendit homo picturam in testimonium. Cui leo: Hoc ab homine pictum est; nam si leo pingeret, nosset quomodo suffocasset hominem. Sed ego dabo tibi verum testimonium. Induxit leo hominem in amphitheatrum et ostendit illi vera fide quo homo a leone suffocatur. Hinc dixit: Colorum non sunt opus testimonia, sed veritate facta. Mendacium colore compositum a veritate cito superari, ubi est certa probatio

Ademar: Vulpis et Perdix

Perdix dum in loco eminentiori sederet, advenit vulpis, et dixit ei: Quam formosa est facies tua, crura tua et rostrum! Os tuum sicut corallum! Nam si dormires, pulchrior esses. Credens ei perdix clausit oculos, atque eam illico vulpis rapuit. At perdix fletu permixta locuta est: Per artium tuarum virtutes te quaeso, ut antea nomen meum dicas, et sic me devorabis. At ubi vulpis perdicem voluit nominare, aperuit os, et evasit perdix. Dolens vulpis ait: Heu me, quid opus fuerat loqui? Respondit perdix: Heu me, dormire quid necesse erat, cui somnus non venerat? Qui, ubi eis necessarium non est, loquuntur, et ubi eos vigilare oportet, dormiunt.

Ademar: Coclea et Speculum

Coclea repperit spiculum, quem dum nimium fulgere vidisset, adamavit eum. Et statim ascendens super eius orbem, coepit eum delingere. Nil vero ei visa est contulisse, nisi ut splendorem salivis vel sordibus pollueret. Simia invenit eum taliter inquinatum et ait: Qui talibus se calcari permittunt, talia sustinere merentur. Mulieribus, quae se stultis et inutilissimis viris coniungunt.

Odo: Vulpis et Corvus

Sicut narrat Ysopus: caseus in rostro Corvi pendebat ab alto, et Vulpes, cupiens caseum comedere, dixit Corvo: Quam bene cantabat pater tuus! Vellem audire vocem tuam. Corvus aperuit os suum et cantavit, et sic caseus cecidit, et Vulpes eum comedit.

Odo: Aves et Dux

Nisus semel rapuit unam Columbam et devoravit. Alie Columbe acceperunt consilium cui conquererentur. Et dixerunt: Duci! Est autem avis Dux cum magno capite et maior Aquila, et ideo Columbe conqueste sunt ei de Niso, quod faceret iusticiam, quoniam sociam suam interfecit. Audita querela, respondit Dux cum magna ingurgitatione: Cloc! Quo audito, dixerunt Columbe: Quam bene intonuit! Certe faciet sibi de Niso unum morsellum. Iterum venit Nisus, et aliam Columbarum rapuit. Accesserunt Columbe ad Ducem, postulantes quod faceret iusticiam. Et respondit: Cloc! Dixerunt Columbe: Ecce quam strenue comminatur; optime faciet iusticiam. Nisus terciam Columbam accepit. Columbe tercio venerunt ad Ducem, ut vindictam acciperet. Et ipse respondit: Cloc! Audientes dixerunt: Quid est quod semper dicit Cloc, et nunquam iusticiam facit? Recedamus a regno suo, et infestemus eum sicut falsum et stultum. Hinc est quod Columbe et cetere Aves, quando Ducem vident, eum infestant.

Odo: Ciconia et Corvus

Ciconia semel rixata est cum uxore sua et cum rostro oculum extraxit. Verecundata Ciconia, talem iniuriam intulerit, in aliam regionem volare cepit. Obviavit ei Corvus et quesivit causam itineris. Ciconia dixit quod cum rostro oculum uxoris extraxit. Respondit Corvus: Nonne adhuc habes idem rostrum? Dixit Ciconia quod sic. [Corvus respondit:] Quare igitur fugis, quoniam, ubicunque fueris, semper rostrum tuum tecum portas?

Odo: Abbas et Monachi

Quidam Abbas dedit Monachis suis tria fercula. Dixerunt Monachi: Iste parum dat nobis. Rogemus Deum quod cito moriatur, et sive ex hac causa, sive ex alia, cito mortuus est. Substitutus est alius qui tantum dedit duo fercula. Irati Monachi et contristati dixerunt: Nunc magis orandum est, quia unum ferculum subtractum est, Deus subtrahat ei vitam suam. Tandem mortuus est. Substitutus est tertius, qui duo subtraxit. Irati Monachi dixerunt: Iste pessimus est inter omnes, quia fame nos interficit. Rogemus Deum quod cito moriatur. Dixit unus Monachus: Rogo Deum quod det ei longam vitam et manu teneat eum nobis. Alii admirati querebant quare hoc diceret. Qui ait: Video quod primus fuit malus, secundus peior, iste pessimus. Timeo, cum mortuus fuerit, alius peior succedet qui penitus fame nos peremit.

Odo: Hereticus et Musca

Dicitur quod quidam Hereticus in Colosanis partibus in loco exaltato predicavit quod verus Deus non fecit mundum visibilem, nec animalia, nec corpora, dicendo: Quare faceret Deus benignus Muscas, cum sit animal inmundum? Et venit una Musca, et in facie Hereticum stimulavit. Ille Muscam cum manu fugavit. Illa ex altera parte in facie sedit, et ille iterum. Tociens hinc inde in faciem Heretici insiluit, quod, ex inproviso vexatus, in precipitium dedit, et confractus est. Ecce qualiter Musca probavit quod Deus eam fecit et iniuriam creatoris sui vindicavit.

Walter: Rana Rupta

Equari vult rana bovi: tumet ergo. Tumenti
...Natus ait: "Cessa; pre bove tota nihil."
Rana dolet meliusque tumet; premit ille tumentem:
..."Vincere non poteris, victa crepare potes."
Tertius iratam vexat tumor; illa tumoris
...Copia findit eam: viscera rupta patent.
Cum maiore minor conferri desinat et se
...Consulat et vires temperet ipse suas.

Walter: Lupus et Agnus

Est lupus, est agnus: sitit hic, sitit ille, fluentum
...Limite non uno querit uterque siti.
In summo bibit amne lupus, bibit agnus in imo.
...Hunc timor impugnat verba movente lupo:
"Rupisti potumque mihi rivoque decorem."
...Agnus utrumque negat se ratione tuens:
"Nec tibi nec rivo nocui: nam prona supinum
...Nescit iter nec adhuc unda nitore caret."
Sic iterum tonat ore lupus: "Mihi damna minaris?"
..."Non minor," agnus ait. Cui lupus: "Immo facis;
Fecit idem tuus ante pater sex mensibus actis:
...Cum bene patrisses, crimine patris obi."
Agnus ad hec: "Tanto non vixi tempore." Predo
...Sic tonat: "An loqueris, furcifer?" huncque vorat.
Sic nocet innocuo nocuus, causamque nocendi
...Invenit. Hi regnant qualibet urbe lupi.


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM