image of Heloise

Week 15: Heloisa

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


Readings for Week 14: Heloise

Reading #1

domino suo, immo patri; coniugi suo, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror, Abaelardo Heloisa. missam ad amicum pro consolatione epistulam, dilectissime, vestram ad me forte quidam nuper attulit. quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans, tanto ardentius eam cepi legere quanto scriptorem ipsum carius amplector, ut cuius rem perdidi verbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer. erant, memini, huius epistulae fere omnia felle et absinthio plena, quae scilicet nostrae conversionis miserabilem historiam et tuas, unice, cruces assiduas referebant. complevisti re vera in epistula illa quod in exordio eius amico promisisti, ut videlicet in comparatione tuarum suas molestias nullas vel parvas reputaret; ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te persecutionibus, deinde in corpus tuum summae proditionis iniuria, ad condiscipulorum quoque tuorum Alberici videlicet Remensis et Lotulfi Lombardi exsecrabilem invidiam et infestationem nimiam stilum contulisti. quorum quidem suggestionibus quid de glorioso illo theologiae tuae opere, quid de te ipso quasi in carcere damnato actum sit non praetermisisti. [...] quae cum siccis oculis neminem vel legere vel audire posse aestimem, tanto dolores meos amplius renovarunt quanto diligentius singula expresserunt, et eo magis auxerunt quo in te adhuc pericula crescere retulisti; ut omnes pariter de vita tua desperare cogamur, et cottidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent.

Reading #2

per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatinus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his in quibus adhuc jactatus es naufragiis certificare digneris, ut nos saltem, quae tibi sole remansimus, doloris vel gaudii participes habeas. solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur sive defertur. quod si paululum haec tempestas quieverit, tanto amplius maturandae sunt litterae quanto sunt iocundiores futurae. de quibuscunque autem nobis scribas non parvum nobis remedium conferes, hoc saltem uno quod te nostri memorem esse monstrabis. [...] scripsisti ad amicum prolixae consolationem epistulae, et pro adversitatibus quidem suis, sed de tuis; quas videlicet tuas diligenter commemorans, cum eius intenderes consolationi, nostrae plurimum addidisti desolationi, et dum eius mederi vulneribus cuperes, nova quaedam nobis vulnera doloris inflixisti et priora auxisti. [...] nosti, carissime, noverunt omnes quanta in te amiserim et quam miserabili casu summa et ubique nota proditio me ipsam quoque mihi tecum abstulerit, ut incomparabiliter maior sit dolor ex amissionis modo quam ex damno. quo vero maior est dolendi causa, maiora sunt consolationis adhibenda remedia; non utique ab alio, sed a te ipso, ut, qui solus es in causa dolendi, solus sis in gratia consolandi. solus quippe es qui me contristare, qui me letificare seu consolari valeas, et solus es qui plurimum id mihi debeas et nunc maxime cum universaque iusseris in tantum impleverim ut cum te in aliquo offendere non possem, me ipsam pro iussu tuo perdere sustinerem. et quod maius est dictuque mirabile, in tantam versus est amor insaniam ut quod solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis auferret, cum ad tuam statim iussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem, ut te tam corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. nihil umquam - Deus scit - in te nisi te requisivi: te pure, non tua concupiscens. non matrimonii foedera, non dotes aliquas expectavi, non denique meas voluptates aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. et si uxoris nomen sanctius ac validius videretur, dulcius mihi semper extitit amicae vocabulum aut, si non indigneris, concubinae vel scorti; ut, quo me videlicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentiae tuae gloriam minus laederem. quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus non fuisti in ea quam supra memini ad amicum epistula pro consolatione directa, ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro et infaustis thalamis revocare conabar exponere non es dedignatus, sed plerisque tacitis quibus amorem coniugio, libertatem vinculo praeferebam. Deum testem invoco, si me Augustus universo praesidens mundo matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo possidendum, carius mihi et dignius videretur tua dici meretrix quam illius imperatrix.

Reading #3

attende, obsecro, quae requiro, et parva haec videris et tibi facillima. dum tui praesentia fraudor, verborum saltem votis, quorum tibi copia est, tuae mihi imaginis praesenta dulcedinem. frustra in rebus liberalem expecto, si in verbis avarum sustineo. nunc vero plurimum a te me promereri credideram, cum omnia propter te compleverim, nunc in tuo maxime perseverans obsequio; quam quidem iuvenculam ad monastice conversationis asperitatem non religionis devotio, sed tua tantum pertraxit iussio; ubi si nihil a te promerear, quam frustra laborem diiudica. nulla mihi super hoc merces expectanda est a Deo, cuius adhuc amore nihil me constat egisse. properantem te ad Deum secuta sum habitu, immo praecessi; quasi enim memor uxoris Loth retro conversae, prius me sacris vestibus et professione monastica quam te ipsum Deo mancipasti: in quo, fateor, uno minus te de me confidere vehementer dolui atque erubui. aeque autem - Deus scit - ad Vulcania loca te properantem praecedere vel sequi pro iussu tuo minime dubitarem. non enim mecum animus meus, sed tecum erat; sed et nunc maxime, si tecum non est, nusquam est: esse vero sine te nequaquam potest. sed ut tecum bene sit, age, obsecro. bene autem tecum fuerit, si te propitium invenerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, verba pro rebus. utinam, dilecte, tua de me dilectio minus confideret, ut sollicitior esset! sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo. memento, obsecro, quae fecerim et quanta debeas attende. dum tecum carnali fruerer voluptate, utrum id amore vel libidine agerem incertum pluribus habebatur; nunc autem finis indicat quo id inchoaverim principio. omnes mihi denique voluptates interdixi ut tuae parerem voluntati; nihil mihi reservavi, nisi sic tuam nunc praecipue fieri. per ipsum itaque cui te obtulisti Deum te obsecro ut quomodo potes tuam mihi praesentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata divino alacrior vacem obsequio. cum me ad turpes olim voluptates expeteres, crebris me epistulis visitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloisam ponebas; me plateae omnes, me domus singulae resonabant. quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? perpende, obsecro, quae debes, attende quae postulo; et longam epistulam brevi fine concludo: vale, unice.


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM