image of Grammatica (by Abbess Herrad)

Week 14: Hrotsvitha.

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


vetustae Readings for Week 15: Dulcitius (Hrotsvitha)

Reading #1

(scene 1)

Diocletianus. parentelae claritas ingenuitatis vestrumque serenitas pulchritudinis exigit, vos nuptiali lege primis in palatio copulari, quod nostri iussio annuerit fieri, si Christum negare nostrisque diis sacrificia velitis ferre.
Agapes. esto securus curarum, nec te gravet nostrum praeparatio nuptiarum, quia nec ad negationem confitendi nominis, nec ad corruptionem integritatis ullis rebus compelli poterimus.
Diocletianus. quid sibi vult ista, quae vos agitat, fatuitas?
Agapes. quod signum fatuitatis nobis inesse deprehendis?
Diocletianus. evidens magnumque.
Agapes. in quo?
Diocletianus. in hoc praecipue, quod, relicta vetustae observantia religionis, inutilem christianae novitatem sequimini superstitionis.
Agapes. temere calumpniaris statum dei omnipotentis. periculum -
Diocletianus. cuius?
Agapes. tui reique publicae, quam gubernas.
Diocletianus. ista insanit; amoveatur!
Chionia. mea germana non insanit, sed tui stultitiam iuste reprehendit.
Diocletianus. ista dementius bachatur; unde nostris conspectibus aeque subtrahatur, et tertia discutiatur.
Hirena. tertiam rebellem tibique penitus probabis renitentem.
Diocletianus. Hirena, cum sis minor aetate, fito maior dignitate.
Hirena. ostende, quaeso, quo pacto!
Diocletianus. flecte cervicem diis et esto sororibus exemplum correctionis et causa liberationis.
Hirena. conquiniscant idolis, qui velint incurrere iram celsitonantis! ego quidem caput regali unguento delibutum non dehonestabo pedibus simulachrorum submittendo.
Diocletianus. cultura deorum non adducit inhonestatem, sed praecipuum honorem.
Hirena. et quae inhonestas turpior, quae turpitudo maior, quam ut servus veneretur ut dominus?
Diocletianus. non suadeo tibi venerari servos, sed dominos principumque deos.
Hirena. nonne is est cuiusvis servus, qui ab artifice pretio comparatur ut empticius?
Diocletianus. huius praesumptio verbositatis tollenda est suppliciis.
Hirena. hoc optamus, hoc amplectimur, ut pro Christi amore suppliciis laceremur.
Diocletianus. istae contumaces nostrisque decretis contraluctantes catenis inretiantur et ad examen Dulcitii praesidis sub carcerali squalore serventur.

Reading #2

(scene 2)

Dulcitius. producite, milites, producite, quas tenetis in carcere!
milites. ecce, quas vocasti!
Dulcitius. papae! quam pulchrae, quam venustae, quam egregiae puellulae!
milites. perfecte decorae.
Dulcitius. captus sum illarum specie.
milites. credibile.
Dulcitius. exaestuo illas ad mei amorem trahere.
milites. diffidimus te praevalere.
Dulcitius. quare?
milites. quia stabiles fide.
Dulcitius. quid, si suadeam blandimentis?
milites. contempnunt.
Dulcitius. quid, si terream suppliciis?
milites. parvi pendunt.
Dulcitius. et quid fiet?
milites. praecogita.
Dulcitius. ponite illas in custodiam in interiorem officinae aedem, in cuius proaulio ministrorum servantur vasa.
milites. ut quid eo loci?
Dulcitius. quo a me saepiuscule possint visitari.
milites. ut iubes.

(scene 4)

Agapes. quid strepat pro foribus?
Hirena. infelix Dulcitius ingreditur.
Chionia. deus nos tueatur!
Agapes. amen.
Chionia. quid sibi vult collisio ollarum, caccaborum et sartaginum?
Hirena. lustrabo. accedite, quaeso, per rimulas perspicite!
Agapes. quid est?
Hirena. ecce, iste stultus, mente alienatus, aestimat se nostris uti amplexibus.
Agapes. quid facit?
Hirena. nunc ollas molli fovet gremio, nunc sartagines et caccabos amplectitur, mitia libans oscula.
Chionia. ridiculum.
Hirena. nam facies, manus ac vestimenta adeo sordidata, adeo coinquinata, ut nigredo, quae inhaesit, similitudinem Aethiopis exprimit.
Agapes. decet, ut talis appareat corpore, qualis a diabolo possidetur in mente.
Hirena. en, parat regredi. intendamus, quid illo egrediente agant milites pro foribus expectantes.

(scenes 5-6)

milites. quis hic egreditur? daemoniacus. vel magis ipse diabolus. fugiamus!
Dulcitius. milites, quo fugitis ? state, expectate; ducite me cum lucernis ad cubile.
milites. vox senioris nostri, sed imago diaboli. non subsistamus, sed fugam maturemus: fantasma vult nos pessumdare.
Dulcitius. ad palatium ibo et, quam abiectionem patior, principibus vulgabo. hostiarii, introducite me in palatium, quia ad imperatorem habeo secretum.
ostiarii. quid hoc vile ac detestabile monstrum, scissis et nigellis panniculis obsitum? pugnis tundamus, de gradu praecipitemus, nec ultra huc detur liber accessus.
Dulcitius. vae, vae! quid contigit? nonne splendidissimis vestibus indutus totoque corpore videor nitidus? et quicumque me aspicit, velut horribile monstrum fastidit!

Reading #3

(scene 9 + scene 12)

Diocletianus. dolet nimium, quod praesidem Dulcitium audio adeo illusum, adeo exprobratum, adeo calumniatum. sed, ne viles mulierculae iactant se impune nostris diis deorumque cultoribus illudere, Sisinnium comitem dirigam ad ultionem exercendam.
[...]
Sisinnius. qui sunt hi, qui nos invadunt? quam similes sunt militibus, quibus Hirenam tradidimus! ipsi sunt. - cur tam cito revertimini? quo tenditis tam anheli?
milites. te ipsum quaerimus.
Sisinnius. ubi est, quam traxistis?
milites. in supercilio montis.
Sisinnius. cuius?
milites. proximi.
Sisinnius. o insensati et hebetes totiusque rationis incapaces.
milites. cur causaris? cur voce et vultu nobis minaris?
Sisinnius. di vos perdant!
milites. quid in te commisimus? quam tibi iniuriam fecimus? quae tua iussa transgressi sumus?
Sisinnius. nonne praecepi, ut rebellem deorum ad turpitudinis locum traheretis?
milites. praecepisti, nosque tuis praeceptis operam dedimus implendis, sed supervenere duo ignoti iuvenes, asserentes se ad hoc ex te missos, ut Hirenam ad cacumen montis producerent.
Sisinnius. ignorabam.
milites. agnoscimus.
Sisinnius. quales fuerunt?
milites. amictu splendidi, vultu admodum reverendi.
Sisinnius. num sequebamini illos?
milites. sequebamur.
Sisinnius. quid fecerunt?
milites. a dextra laevaque Hirenae se locaverunt et nos huc direxerunt, quo te exitus rei non lateret.
Sisinnius. restat, ut ascenso equo pergam et, qui fuerint, qui nos tam libere illuserunt, perquiram.
milites. properemus pariter.

(scene 13)

Sisinnius. hem! ignoro, quid agam; pessumdatus sum maleficiis christicolarum: en, montem circumeo; et, semitam aliquoties repperiens, nec ascensum comprehendere nec reditum queo repetere.
milites. miris modis omnes illudimur nimiaque lassitudine fatigamur; et si insanum caput diutius vivere sustines, te ipsum et nos perdes.
Sisinnius. quisquis es meorum, strenue extende arcum, iace sagittam, perfode hanc maleficam.
milites. decet.
Hirena. infelix, erubesce, Sisinni, erubesce, teque turpiter victum ingemisce, quia tenellae infantiam virgunculae absque armorum apparatu nequivisti superare.
Sisinnius. quicquid dedecoris accedit, levius tolero, quia te morituram haut dubito.
Hirena. hinc mihi quam maxime gaudendum, tibi vero dolendum, quia pro tui severitate malignitatis in tartara dampnaberis; ego autem, martyrii palmam virginitatisque receptura coronam, intrabo aethereum aeterni regis thalamum; cui est honor et gloria in saecula.


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM