Ritchie's Fabulae Faciles

HOME - Perseus - Hercules 1 - Hercules 2 - Hercules 3 - Hercules 4
Argonauts 1 - Argonauts 2 - Ulysses 1 - Ulysses 2


HERCULES

21. FIRST LABOR: THE NEMEAN LION

Prîmum ab Eurystheô iûssus est Herculês leônem occîdere quî illô tempore vallem Nemeaeam reddêbat înfêstam. In silvâs igitur in quibus leô habitâbat statim sê contulit. Mox feram vîdit, et arcum, quem sêcum attulerat, intendit; êius tamen pellem, quae dênsissima erat, trâicere nôn potuit. Tum clâvâ mâgnâ quam semper gerêbat leônem percussit, frûstrâ tamen; neque enim hôc modô eum occîdere potuit. Tum dêmum collum mônstrî bracchiîs suîs complexus est et faucîs êius omnibus vîribus compressit. Hôc modô leô brevî tempore exanimâtus est; nûlla enim respîrandî facultâs eî dabâtur. Tum Herculês cadâver ad oppidum in umerîs rettulit; et pellem, quam dêtrâxerat, posteâ prô veste gerêbat. Omnês autem quî eam regiônem incolêbant, ubi fâmam dê morte leônis accêpêrunt, vehementer gaudêbant et Herculem mâgnô honôre habêbant.


22. SECOND LABOR: THE LERNEAN HYDRA

Paulô post iûssus est ab Eurystheô Hydram necâre. Hôc autem mônstrum erat cui novem erant capita. Herculês igitur cum amîcô Iolâô profectus est ad palûdem Lernaeam, in quâ Hydra habitâbat. Mox mônstrum invênit, et quamquam rês erat mâgnî perîculî, collum êius sinistrâ prehendit. Tum dextrâ capita novem abscîdere coepit; quotiêns tamen hôc fêcerat, nova capita exoriêbantur. Diû frûstrâ labôrâbat; tandem hôc cônâtû dêstitit. Deinde arborês succîdere et îgnem accendere cônstituit. Hôc celeriter fêcit, et postquam lîgna îgnem comprehendêrunt, face ârdente colla adûssit, unde capita exoriêbantur. Nec tamen sine mâgnô labôre haec fêcit; vênit enim auxiliô Hydrae cancer ingêns, quî, dum Herculês capita abscîdit, crûra êius mordêbat. Postquam mônstrum tâlî modô interfêcit, sagittâs suâs sanguine êius imbuit, itaque mortiferâs reddidit.


23. THIRD LABOR: THE CERYNEAN STAG

Postquam Eurystheô caedês Hydrae nûntiâta est, mâgnus timor animum êius occupâvit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad sê referre; nôluit enim virum tantae audâciae in urbe retinêre. Hîc autem cervus, cûius cornua aurea fuisse trâduntur, incrêdibilî fuit celeritâte. Herculês igitur prîmô vestîgiîs eum in silvâ persequêbâtur; deinde ubi cervum ipsum vîdit, omnibus vîribus currere coepit. Ûsque ad vesperum currêbat, neque nocturnum tempus sibi ad quiêtem relinquêbat, frûstrâ tamen; nûllô enim modô cervum cônsequî poterat. Tandem postquam tôtum annum cucurrerat (ita trâditur), cervum cursû exanimâtum cêpit, et vîvum ad Eurystheum rettulit.


24. FOURTH LABOR: THE ERYMANTHIAN BOAR

Tum vêrô iûssus est Herculês aprum quendam capere quî illô tempore agrôs Erymanthiôs vâstâbat et incolâs hûius regiônis mâgnopere terrêbat. Herculês rem suscêpit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum prôgressus est, aprô occurrit. Ille autem simul atque Herculem vîdit, statim refûgit; et timôre perterritus in altam fossam sê prôiêcit. Herculês igitur laqueum quem attulerat iniêcit, et summâ cum difficultâte aprum ê fossâ extrâxit. Ille etsî fortiter repûgnâbat, nûllô modô sê lîberâre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vîvus relâtus est.


25. HERCULES AT THE CENTAUR'S CAVE

Dê quartô labôre, quem suprâ nârrâvimus, haec etiam trâduntur. Herculês dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiônem vênit quam centaurî incolêbant. Cum nox iam appeteret, ad spêluncam dêvertit in quâ centaurus quîdam, nômine Pholus, habitâbat.

Ille Herculem benîgnê excêpit et cênam parâvit. At Herculês postquam cênâvit, vînum â Pholô postulâvit. Erat autem in spêluncâ mâgna amphora vînô optimô replêta, quam centaurî ibi dêposuerant. Pholus igitur hôc vînum dare nôlêbat, quod reliquôs centaurôs timêbat; nûllum tamen vînum praeter hôc in spêluncâ habêbat. "Hôc vînum," inquit, "mihi commissum est. Sî igitur hôc dabô, centaurî mê interficient." Herculês tamen eum inrîsit, et ipse pôculum vînî dê amphorâ hausit.


26. THE FIGHT WITH THE CENTAURS

Simul atque amphora aperta est, odor iûcundissimus undique diffûsus est; vînum enim suâvissimum erat. Centaurî nôtum odôrem sênsêrunt et omnês ad locum convênêrunt.

Ubi ad spêluncam pervênêrunt, mâgnopere îrâtî erant quod Herculem bibentem vîdêrunt. Tum arma rapuêrunt et Pholum interficere volêbant. Herculês tamen in aditû spêluncae cônstitit et impetum eôrum fortissimê sustinêbat. Facês ârdentîs in eôs coniêcit; multôs etiam sagittîs suîs vulnerâvit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae ôlim imbûtae erant. Omnês igitur quôs ille sagittîs vulnerâverat venênô statim absûmptî sunt; reliquî autem ubi hôc vîdêrunt, terga vertêrunt et fugâ salûtem petiêrunt.


27. THE FATE OF PHOLUS

Postquam reliquî fûgêrunt, Pholus ex spêluncâ êgressus est, et corpora spectâbat eôrum quî sagittîs interfectî erant. Mâgnopere autem mîrâtus est quod tam levî vulnere exanimâtî erant, et causam êius reî quaerêbat. Adiit igitur locum ubi cadâver cûiusdam centaurî iacêbat, et sagittam ê vulnere trâxit. Haec tamen sîve câsû sîve cônsiliô deôrum ê manibus êius lapsa est, et pedem leviter vulnerâvit. Ille extemplô dolôrem gravem per omnia membra sênsit, et post breve tempus vî venênî exanimâtus est. Mox Herculês, quî reliquôs centaurôs secûtus erat, ad spêluncam rediit, et mâgnô cum dolôre Pholum mortuum vîdit. Multîs cum lacrimîs corpus amîcî ad sepultûram dedit; tum, postquam alterum pôculum vînî exhausit, somnô sê dedit.


28. FIFTH LABOR: THE AUGEAN STABLES

Deinde Eurystheus Herculî hunc labôrem graviôrem imposuit. Augêâs quîdam, quî illô tempore rêgnum in Êlide obtinêbat, tria mîlia boum habêbat. Hî in stabulô ingentis mâgnitûdinis inclûdêbantur. Stabulum autem inluviê ac squâlôre erat obsitum, neque enim ad hôc tempus umquam pûrgâtum erat. Hôc Herculês intrâ spatium ûnîus diêî pûrgâre iûssus est. Ille, etsî rês erat multae operae, negôtium suscêpit. Prîmum mâgnô labôre fossam duodêvîgintî pedum dûxit, per quam flûminis aquam dê montibus ad mûrum stabulî perdûxit. Tum postquam mûrum perrûpit, aquam in stabulum immîsit et tâlî modô contrâ opîniônem omnium opus cônfêcit.


29. SIXTH LABOR: THE STYMPHALIAN BIRDS

Post paucôs diês Herculês ad oppidum Stymphâlum iter fêcit; imperâverat enim eî Eurystheus ut avîs Stymphâlidês necâret. Hae avês rôstra aênea habêbant et carne hominum vêscêbantur. Ille postquam ad locum pervênit, lacum vîdit; in hôc autem lacû, quî nôn procul erat ab oppidô, avês habitâbant. Nûlla tamen dabâtur appropinquandî facultâs; lacus enim nôn ex aquâ sed ê lîmô cônstitit. Herculês igitur neque pedibus neque lintre prôgredî potuit.

Ille cum mâgnam partem diêî frûstrâ cônsûmpsisset, hôc cônâtû dêstitit et ad Volcânum sê contulit, ut auxilium ab eô peteret. Volcânus (quî ab fabrîs mâximê colêbâtur) crepundia quae ipse ex aere fabricâtus erat Herculî dedit. Hîs Herculês tam âcrem crepitum fêcit ut avês perterritae âvolârent. Ille autem, dum âvolant, mâgnum numerum eârum sagittîs trânsfîxit.


30. SEVENTH LABOR: THE CRETAN BULL

Tum Eurystheus Herculî imperâvit ut taurum quendam ferôcissimum ex însulâ Crêtâ vîvum referret. Ille igitur nâvem cônscendit, et cum ventus idôneus esset, statim solvit. Cum tamen însulae iam appropinquâret, tanta tempestâs subitô coorta est ut nâvis cursum tenêre nôn posset. Tantus autem timor animôs nautârum occupâvit ut paene omnem spem salûtis dêpônerent. Herculês tamen, etsî nâvigandî imperîtus erat, haudquâquam territus est.

Post breve tempus summa tranquillitâs cônsecûta est, et nautae, quî sê ex timôre iam recêperant, nâvem incolumem ad terram appulêrunt. Herculês ê nâvî êgressus est, et cum ad rêgem Crêtae vênisset, causam veniendî docuit. Deinde, postquam omnia parâta sunt, ad eam regiônem contendit quam taurus vâstâbat. Mox taurum vîdit, et quamquam rês erat mâgnî perîculî, cornua êius prehendit. Tum, cum ingentî labôre mônstrum ad nâvem trâxisset, cum praedâ in Graeciam rediit.


31. EIGHTH LABOR: THE MAN-EATING HORSES OF DIOMEDE

Postquam ex însulâ Crêtâ rediit, Herculês ab Eurystheô in Thrâciam missus est, ut equôs Diomêdis redûceret. Hî equî carne hominum vêscêbantur; Diomêdês autem, vir crûdêlissimus, illîs obiciêbat peregrînôs omnîs quî in eam regiônem vênerant. Herculês igitur mâgnâ celeritâte in Thrâciam contendit et ab Diomêde postulâvit ut equî sibi trâderentur. Cum tamen ille hôc facere nôllet, Herculês îrâ commôtus rêgem interfêcit et cadâver êius equîs obicî iussit.

Ita mîra rêrum commûtâtiô facta est; is enim quî anteâ multôs cum cruciâtû necâverat ipse eôdem suppliciô necâtus est. Cum haec nûntiâta essent, omnês quî eam regiônem incolêbant mâximâ laetitiâ adfectî sunt et Herculî meritam grâtiam referêbant. Nôn modo mâximîs honôribus et praemiîs eum decorâvêrunt sed ôrâbant etiam ut rêgnum ipse susciperet. Ille tamen hôc facere nôlêbat, et cum ad mare rediisset, nâvem occupâvit. Ubi omnia ad nâvigandum parâta sunt, equôs in nâvî conlocâvit; deinde, cum idôneam tempestâtem nactus esset, sine morâ ê portû solvit, et paulô post equôs in lîtus Argolicum exposuit.


CONTINUE... More Hercules!


From Project Gutenberg text, republished at manybooks.com, which contains the Notes to the Text. Contact: laura-gibbs@ou.edu.