Interea ambulantes pervenimus ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter quos ibamus, aperiebant et faciebant vallem infinitam, ingens, planissima et valde pulchram, et trans vallem apparebat mons sanctus Dei Sina. [...] Haec est autem vallis ingens et planissima, in qua filii Israhel commorati sunt his diebus, quod sanctus Moyses ascendit in montem Domini et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Haec est autem vallis, in qua factus est vitulus, qui locus usque in hodie ostenditur; nam lapis grandis ibi fixus stat in ipso loco. Haec ergo vallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sanctus Moyses, cum pasceret pecora soceri sui, iterum locutus est ei Deus de rubo in igne. [...] Mons autem ipse per giro quidem unus esse videtur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed totum mons Dei appellatur, specialis autem ille, in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas Dei, sicut scriptum est, in medio illorum omnium est. Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint quam nunquam me puto vidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas Dei, tanto altior est omnibus illis, ut, cum subissemus in illo, prorsus toti illi montes, quos excelsos videramus, ita infra nos essent, ac si colliculi permodici essent. [...] Qui montes cum infinito labore ascenduntur, quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus in cocleas, sed totum ad directum subis ac si per parietem et ad directum descendi necesse est singulos ipsos montes, donec pervenias ad radicem propriam illius mediani, qui est specialis Sina. [...] hora ergo quarta pervenimus in summitatem illam montis Dei sancti Sina, ubi data est lex, in eo id est locum, ubi descendit maiestas Domini in ea die, qua mons fumigabat. In eo ergo loco est nunc ecclesia, non grandis, quoniam et ipse locus, id est summitas montis, non satis grandis est, quae tamen ecclesia habet de se gratiam grandem. [...] dederunt nobis presbyteri loci ipsius eulogias, id est de pomis, quae in ipso monte nascuntur. Nam cum ipse mons sanctus Sina totus petrinus sit, ita ut nec fruticem habeat, tamen deorsum prope radicem montium ipsorum, id est seu circa illius, qui medianus est, seu circa illorum, qui per giro sunt, modica terrola est; statim sancti monachi pro diligentia sua arbusculas ponunt et pomariola instituunt vel arationes, et iuxta sibi monasteria, quasi ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos tamen manibus suis elaborasse videantur.
Hac sic ergo posteaquam communicaveramus et dederant nobis eulogias sancti
illi et egressi sumus foras hostium ecclesiae, tunc coepi eos rogare, ut ostenderent
nobis singula loca. Tunc statim illi sancti dignati sunt singula ostendere.
Nam ostenderunt nobis speluncam illam, ubi fuit sanctus Moyses, cum iterato
ascendisset in montem Dei, ut acciperet denuo tabulas, posteaquam priores illas
fregerat peccante populo, et cetera loca, quaecumque desiderabamus vel quae
ipsi melius noverant, dignati sunt ostendere nobis. [...] Completo ergo omni
desiderio, quo festinaveramus ascendere, coepimus iam et descendere ab ipsa
summitate montis Dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus
est, qui locus appellatur in Choreb; ibi enim est ecclesia.
Nam hic est locus Choreb, ubi fuit sanctus Helias propheta, qua fugit a facie
Achab regis, ubi ei locutus est Deus dicens: quid tu hic, Helias?, sicut scriptum
est in libris regnorum. Nam et spelunca, ubi latuit sanctus Helias, in hodie
ibi ostenditur ante hostium ecclesiae, quae ibi est; ostenditur etiam ibi altarium
lapideum, quem posuit ipse sanctus Helias ad offerendum Deo, sicut et illi sancti
singula nobis ostendere dignabantur. Fecimus ergo et ibi oblationem et orationem
impensissimam, et lectus est ipse locus de libro regnorum: id enim nobis uel
maxime ego desideraveram semper, ut, ubicumque venissemus, semper ipse locus
de libro legeretur. [...] Propterea autem ad caput ipsius vallis exire nos necesse
erat, quoniam ibi erant monasteria plurima sanctorum hominum et ecclesia in
eo loco, ubi est rubus; qui rubus usque in hodie vivet et mittet virgultas.
Ac sic ergo perdescenso monte Dei pervenimus ad rubum hora forsitan decima.
Hic est autem rubus, quem superius dixi, de quo locutus est Dominus Moysi in
igne, qui est in eo loco, ubi monasteria sunt plurima et ecclesia in capite
vallis ipsius. Ante ipsam autem ecclesiam hortus est gratissimus habens aquam
optimam abundantem, in quo horto ipse rubus est. Locus etiam ostenditur ibi
iuxta, ubi stetit sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: "solve corrigiam
calciamenti tui" et cetera. Et in eo ergo loco cum pervenissemus, hora
decima erat iam, et ideo, quia iam sera erat, oblationem facere non potuimus.
Sed facta est oratio in ecclesia nec non etiam et in horto ad rubum; lectus
est etiam locus ipse de libro Moysi iuxta consuetudinem: et sic, quia sera erat,
gustavimus nobis loco in horto ante rubum cum sanctis ipsis: ac sic ergo fecimus
ibi mansionem. Et alia die maturius vigilantes rogavimus presbyteros, ut et
ibi fieret oblatio, sicut et facta est.
Nam et monstraverunt locum, ubi fuerunt castra filiorum Israhel his diebus, quibus Moyses fuit in montem. Monstraverunt etiam locum, ubi factus est vitulus ille; nam in eo loco fixus est usque in hodie lapis grandis. Nos etiam, quemadmodum ibamus, de contra videbamus summitatem montis, quae inspiciebat super ipsa valle tota, de quo loco sanctus Moyses vidit filios Israhel habentes choros his diebus, qua fecerant vitulum. Ostenderunt etiam petram ingentem in ipso loco, ubi descendebat sanctus Moyses cum Iesu, filio Nave, ad quem petram iratus fregit tabulas, quas afferebat. [...] Item ostenderunt nobis locum, ubi incensus est vitulus ipse iubente sancto Moyse, quem fecerat eis Aaron. Item ostenderunt torrentem illum, de quo potavit sanctus Moyses filios Israhel, sicut scriptum est in Exodo. Ostenderunt etiam nobis locum, ubi de spiritu Moysi acceperunt septuaginta viri. Item ostenderunt locum, ubi filii Israhel habuerunt concupiscentiam escarum. Nam ostenderunt nobis etiam et illum locum, qui appellatus est Incendium, quia incensa est quaedam pars castrorum, tunc qua orante sancto Moyse cessavit ignis. [...] Ac sic ergo visa loca sancta omnia, quae desideravimus, nec non etiam et omnia loca, quae filii Israhel tetigerant eundo vel redeundo ad montem Dei, visis etiam et sanctis viris, qui ibi commorabantur, in nomine Dei regressi sumus in Pharan.