image of Jesus Christ

Week 4: Evangelium.

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


Readings for Week 4: Evangelium

Reading #1

[Matthew 13] in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum qui habet aures audiendi audiat [...] aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis.

Reading #2

[Luke 10] et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter

Reading #3

[John 19] susceperunt autem Iesum et eduxerunt et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine [...] postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM