image of the burning bush

Week 2: Vulgata: Moses.

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


Readings for Week 2: Moses

Reading #1

[Exodus 1-2] praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis stante procul sorore eius et considerante eventum rei ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis quem illa adoptavit in locum filii

Reading #2

[Exodus 2-3] post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob respexit filios Israhel et cognovit eos Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle

Reading #3

[Exodus 3-4] clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum [...] respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem [...] perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM