image of medieval king (11th century)

Week 10: Gesta Romanorum: Jovinianus

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources
Vocabulary | Etymology | Grammar
Reading Overview | Quiz: English
| Quiz: Latin | Latin Composition
Discussion Questions | Checklist | Perseus Dictionary | Perseus Tool


Readings for Week 7: Jovinianus (Gesta Romanorum)

Reading #1

Iovinianus imperator regnavit potens valde; qui cum semel in stratu suo iacuisset, exaltatum est cor eius ultra quam credi potest, et in corde suo dixit: "Estne aliquis alius deus quam ego?" His cogitatis somnum cepit. Mane vero surrexit et vocavit milites suos et ait: "Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum pergere volo." Illi vero parati erant eius voluntatem adimplere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt. Dum vero imperator equitasset, calor intolerabilis eum invasit, in tantum, quod videbatur ei, quod moreretur, nisi in aqua frigida balneari posset. Respexit a longe et aquam latam vidit, dixit suis militibus: "Hic remaneatis, quousque fuero liberatus." Dextrarium cum calcaribus percussit, ad aquam festinanter equitabat, de equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibi remansit, quousque totaliter refrigeratus esset. Dum ibidem exspectasset, venit quidam homo ei per omnia similis in vultu et gestu et induit se vestimentis eius, dextrarium eius ascendit et ad milites equitavit, ab omnibus sicut persona imperatoris est receptus. Finito ludo ad palatium cum militibus perrexit. Post haec cito Iovinianus de aqua exivit, nec vestes nec equum invenit. Admirabatur et tristatus est valde, quia nudus erat et neminem vidit. Cogitavit inter se: "Quid faciam? Ego miserabiliter sum ministratus." Tandem ad se reversus dicebat: "Hic prope manet unus miles, quem ad militiam promovi. Ad eum pergam, vestes et equum acquiram et sic ad palatium meum ascendam et videbo, quomodo et per quem sum confusus." Iovinianus totaliter nudus ad castrum militis perrexit, ad ianuam pulsavit, ianitor autem causam pulsationis quaesivit. Ait Iovinianus: "Ianuam aperite, et qualis ego sum, videte!" Ille vero ianuam aperuit et cum eum vidisset, obstupuit et ait: "Qualis es tu?" At ille: "Iovinianus sum imperator, vade ad dominum tuum et dic ei, ut mihi vestes accommodet, quia vestes et equum perdidi." Qui ait: "Mentiris, pessime ribalde! Iam ante adventum tuum dominus imperator Iovinianus ad palatium suum cum militibus suis transivit, et dominus meus secum perrexit et rediit et iam in mensa sedet."

Reading #2

Ille sic eiectus ultra quam credi poterit gemuit et suspiria emittebat et intra se dixit: "Heu mihi, quid faciam, quia factus sum opprobrium omnium et abiectio plebis? Melius est mihi ad palatium meum pergere et mei de palatio meo notitiam habebunt; saltem si non, uxor mea notitiam meam habebit per certa signa." [...] Ait ianitor: "Non dubito, quin insanus sis, quia iam dominus meus imperator in mensa sedet et iuxta eum imperatrix; verumtamen ex quo dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo, et certus sum, quod graviter punieris." Ianitor ad imperatricem perrexit et omnia audita ei intimavit. Illa non modicum contristata ad dominum suum conversa est et ait: "O domine mi, audite mirabilia! Signa privata inter nos saepius acta unus ribaldus in porta mihi per ianitorem recitat et dicit se imperatorem et dominum meum esse." Ipse cum hoc audisset, praecepit ianitori, ut introduceretur in conspectu omnium. Qui cum taliter nudus introductus fuisset, canis quidam, qui antea multum eum dilexerat, ad guttur suum saltabat, ut eum occideret, sed per familiam impeditus est, sic quod nullum ab eo accepit malum. Item quendam falconem habebat in pertica, qui cum eum vidisset, ligaturam fregit et extra aulam advolavit. Ait imperator omnibus in aula sedentibus: "Carissimi, audite verba mea, quae de isto ribaldo dicam! Dic mihi, qualis es tu et ob quam causam venisti?" At ille: "O domine, ista est mirabilis quaestio, imperator sum et dominus istius loci." [...] Imperator ille conversus ad imperatricem ait: "Dic, domina, mihi per fidem, qua teneris, nosti tu istum hominem, qui se dicit imperatorem et dominum tuum esse?" At illa: "O bone domine, cur talia a me quaeris? Nonne plus quam XXVI annis in societate tua steti et prolem per te genui? Sed unum est, quod miror, quomodo iste ribaldus pervenit ad nostra secreta inter nos perpetrata." Imperator ille dixit illi, qui introductus fuerat: "Carissime, quare ausus fuisti te ipsum imperatorem nominare? Damus pro iudicio, ut ad caudam equi hodie sis tractus et si iterum sis ausus hoc dicere, te condemnabo morte turpissima." Vocavit satellites suos et ait: "Ite et istum ad caudam equi trahite, sed nolite eum occidere!" Et sic factum est. Post haec vero ultra quam credi potest commota sunt omnia interiora eius et quasi de se ipso desperatus dicebat: "Pereat dies, in qua natus sum! Amici a me recesserunt, uxor mea et filii mei non noverunt me."

Reading #3

Qui de tota vita sua cum lacrimis est confessus et praecipue, quomodo contra deum se erexit dicens, quod non credidit alium deum esse quam se ipsum. Facta confessione et absolutione eremita fenestram eius aperuit et notitiam eius habebat et ait: "Benedictus altissimus, iam novi vos. Paucas vestes hic habeo, induas te et ad palatium perge, et, ut spero, notitiam tuam habebunt." Imperator induit se, ad palatium suum perrexit, ad ianuam pulsabat, ianitor ostium aperuit et eum satis honorifice recepit. At ille: "Numquid notitiam meam habes?" Qui ait: "Etiam, domine peroptime, sed admiror, quod per totum diem hic steti et vos exire non vidi." [...] Imperator ille hoc audiens ait imperatrici: "Exeas et videas, si eius notitiam habeas." Illa vero foras perrexit, et cum eum vidisset, admirabatur, statim cameram intravit et ait: "O domine, vobis unum denuntio, quod, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro." At ille: "Ex quo sic est, foris pergam et veritatem excutiam." Cum autem aulam intrasset, eum per manum cepit et iuxta eum stare fecit, vocavit omnes nobiles in aula exsistentes cum imperatrice et ait: "Per iuramentum, quod mihi fecistis, dicite, quis nostrum est imperator?" Imperatrix primo respondit: "Domine mi, mihi incumbit primo respondere; testis est mihi deus in caelis, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro." Et sic omnes dixerunt. At ille: "Carissimi, audite me! Iste homo est imperator vester et dominus. Nam aliquo tempore contra deum se erexit; propter quod peccatum deus eum flagellavit et hominis notitia ab eo recessit, quousque satisfactionem deo fecit; ego sum angelus eius, custos animae suae, qui imperium custodivi, quamdiu fuit in paenitentia. Iam eius paenitentia est completa et pro peccatis satisfecit, amodo ei sitis oboedientes, ad deum vos recommendo." Statim ab oculis eorum disparuit. Imperator vero deo gratias reddidit et toto tempore vitae suae in bona pace vixit et spiritum deo reddidit.


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM