image of Samson and Delilah

Week 3. Vulgata: Samson.

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


Readings for Week 2: The Story of Samson

Reading #1

post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt "decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere! quod si feceris, dabimus tibi singuli mille centum argenteos!" locuta est ergo Dalila ad Samson "dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?" cui respondit Samson "si septem nervicis funibus, necdum siccis et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero, ut ceteri homines." adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes, ut dixerat, quibus vinxit eum, latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum "Philisthim super te, Samson!" qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum  de stuppae tortum putamine, cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius. dixitque ad eum Dalila "ecce! inlusisti mihi et falsum locutus es! saltim nunc indica quo ligari debeas." cui ille respondit "si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero et aliorum hominum similis." quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit "Philisthim super te, Samson!" in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum. dixitque Dalila rursum ad eum "usquequo decipis me et falsum loqueris?! ostende quo vinciri debeas!" "si" inquit "septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terrae fixeris, infirmus ero." quod cum fecisset, Dalila dixit ad eum "Philisthim super te, Samson!" qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio. dixitque ad eum Dalila  "quomodo dicis quod ames me, cum animus tuus non sit mecum? per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo"

Reading #2

cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhereret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam "ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazareus (id est, consecratus Deo) sum de utero matris meae. si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines." videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit"ascendite adhuc semel! quia nunc mihi aperuit cor suum." qui ascenderunt, adsumpta pecunia, quam promiserant, at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere eum et a se repellere. statim enim ab eo fortitudo discessit dixitque "Philisthim super te, Samson!" qui de somno consurgens dixit in animo suo "egrediar, sicut ante feci, et me excutiam!" (nesciens quod Dominus recessisset ab eo) quem cum adprehendissent Philisthim, statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt.

Reading #3

iamque capilli eius renasci coeperant et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes "tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras!" quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat "tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos." laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet. qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas. qui dixit puero regenti gressus suos "dimitte me ut tangam columnas quibus omnis inminet domus, ut recliner super eas et paululum requiescam." domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson. at ille invocato Domino ait "Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam!" et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens ait "moriatur anima mea cum Philisthim!" concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat. descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue.


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM