image of St. Francis

Week 9: Legenda Aurea: Franciscus.

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


REGULA FRATRUM MINORUM

websource

CAPUT I

IN NOMINE DOMINI !

INCIPIT VITA MINORUM FRATRUM

Regula et vita Minorum Fratrum haec est, scilicet: Domini nostri Iesu Christi sanctum Evangelium observare, vivendo in oboedientia, sine proprio, et in castitate. Frater Franciscus promittit oboedientiam et reverentiam Domino papae Honorio ac successoribus eius canonice intrantibus, et Ecclesiae Romanae; et alii fratres teneantur fratri Francisco et eius successoribus oboedire.

CAPUT II

DE HIS QUI VOLUNT VITAM ISTAM ACCIPERE

ET QUALITER RECIPI DEBEANT

Si qui voluerint hanc vitam accipere et venerint ad fratres nostros, mittant eos ad suos ministros provinciales, quibus solummodo, et non aliis, recipiendi fratres licentia concedatur. Ministri vero diligenter examinent eos de fide catholica et ecclesiasticis sacramentis. Et si haec omnia credant et velint ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare; et uxores non habent, vel, si habent, et iam monasterium intraverint uxores, vel licentiam eis dederint auctoritate dioecesani episcopi, voto continentiae iam emisso, et illius sint aetatis uxores, quod non possit de eis oriri suspicio, dicant illis verbum sancti Evangelii, quod vadant et vendant omnia sua, et ea studeant pauperibus erogare. Quod si facere non potuerint, sufficit eis bona voluntas.

Et caveant fratres et eorum ministri ne solliciti sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciant de rebus suis quidquid Dominus inspiraverit eis. Si tamen consilium requiratur, licentiam habeant ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur.

Postea concedant eis pannos probationis, videlicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas, et caparonem usque ad cingulum, nisi eisdem ministris aliud secundum Deum aliquando videatur.

Finito vero anno probationis, recipiantur ad oboedientiam, promittentes vitam istam semper et Regulam observare. Et nullo modo licebit eis de ista Religione exire, iuxta mandatum domini Papae; quia secundum sanctum Evangelium: Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei.

Et illi qui iam promiserunt oboedientiam habeant unam tunicam cum caputio, et aliam sine caputio qui voluerint habere. Et qui necessitate coguntur, possint portare calceamenta. Et fratres omnes vestimentis vilibus induantur et possint ea repetiare de saccis et aliis petiis cum benedictione Dei; quos moneo et exhortor ne despiciant neque iudicent homines quos vident mollibus vestimentis et coloratis indutos, uti cibis et potibus delicatis, sed magis unusquisque iudicet et despiciat semetipsum.

CAPUT III

DE DIVINO OFFICIO, ET IEIUNIO, ET QUOMODO FRATRES

DEBEANT IRE PER MUNDUM

Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae excepto psalterio, ex quo habere poterunt breviaria.

Laici vero dicant viginti quattuor Pater noster pro Matutino; pro Laude quinque; pro Prima, Tertia, Sexta, Nona, pro qualibet istarum, septem; pro Vesperis autem duodecim; pro Completorio septem; et orent pro defunctis.

Et ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini. Sanctam vero Quadragesimam, quae incipit ab Epiphania usque ad continuos quadraginta dies, quam Dominus suo sancto ieiunio consecravit, qui voluntarie eam ieiunant, benedicti sint a Domino, et qui nolunt non sint adscripti; sed aliam usque ad Resurrectionem Domini ieiunent.

Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare. Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres ieiunio corporali.

Consulo vero, moneo et exhortor fratres meos in Domino lesu Christo ut, quando vadunt per mundum, non litigent, neque contendant verbis, nec alios iudicent; sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet. Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur.

In quamcumque domum intraverint, primum dicant: Pax huic domui. Et, secundum sanctum Evangelium, de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare.

CAPUT IV

QUOD FRATRES NON RECIPIANT PECUNIAM

Praecipio firmiter fratribus universis ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam; tamen pro necessitatibus infirmorum et aliis fratribus induendis, per amicos spirituales, ministri tantum et custodes sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderint expedire; eo semper salvo, ut, sicut dictum est, denarios vel pecuniam non recipiant.

CAPUT V

DE MODO LABORANDI

Fratres illi quibus gratiam dedit Dominus laborandi laborent fideliter et devote, ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant, cui debent cetera temporalia deservire. De mercede vero laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant praeter denarios vel pecuniam, et hoc humiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores.

CAPUT VI

QUOD NIHIL APPROPRIENT SIBI FRATRES

ET DE ELEEMOSYNA PETENDA, ET DE FRATRIBUS INFIRMIS

Fratres nihil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem. Et tamquam peregrini et advenae in hoc saeculo, in paupertate et humilitate Domino famulantes, vadant pro eleemosyna confidenter; nec oportet eos verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimos fratres meos, heredes et reges regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium. Cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Iesu Christi in perpetuum sub caelo habere velitis.

Et, ubicumque sunt et se invenerint fratres, ostendant se domesticos invicem inter se. Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, quia, si mater nutrit et diligit filium suum carnalem, quanto diligentius debet quis diligere et nutrire fratrem suum spiritualem?

Et, si quis eorum in infirmitate ceciderit, alii fratres debent ei servire, sicut vellent sibi serviri.

CAPUT VII

DE POENITENTIA FRATRIBUS PECCANTIBUS IMPONENDA

Si qui fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint, pro illis peccatis, de quibus ordinatum fuerit inter fratres ut recurratur ad solos ministros provinciales, teneantur praedicti fratres ad eos recurrere, quam citius poterint, sine mora.

Ipsi vero ministri, si presbyteri sunt, cum misericordia iniungant illis poenitentiam; si vero presbyteri non sunt, iniungi faciant per alios sacerdotes Ordinis, sicut eis secundum Deum melius videbitur expedire.

Et cavere debent ne irascantur et conturbentur propter peccatum alicuius, quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt caritatem.

CAPUT VIII

DE ELECTIONE GENERALIS MINISTRI HUIUS FRATERNITATIS

ET DE CAPITULO PENTECOSTES

Universi fratres unum de fratribus istius religionis teneantur semper habere generalem ministrum et servum totius fraternitatis, et ei teneantur firmiter oboedire. Quo decedente, electio successoris fiat a ministris provincialibus et custodibus in Capitulo Pentecostes, in quo provinciales ministri teneantur semper insimul convenire, ubicumque a generali ministro fuerit constitutum; et hoc semel in tribus annis, vel ad aliud terminum maiorem vel minorem, sicut a praedicto ministro fuerit ordinatum.

Et si aliquo tempore appareret universitati ministrorum provincialium et custodum praedictum ministrum non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem fratrum, teneantur praedicti fratres, quibus electio data est, in nomine Domini alium sibi eligere in custodem. Post Capitulum vero Pentecostes, ministri et custodes possint singuli, si voluerint et eis expedire videbitur, eodem anno in suis custodiis semel fratres suos ad Capitulum convocare.

CAPUT IX

DE PRAEDICATORIBUS

Fratres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum; et nullus fratrum populo penitus audeat praedicare, nisi a ministro generali huius fraternitatis fuerit examinatus et approbatus, et ab eo officium sibi praedicationis concessum.

Moneo quoque et exhortor eosdem fratres ut in praedicatione, quam faciunt, sint examinata et casta eorum eloquia, ad utilitatem et aedificationem populi, annuntiando eis vitia et virtutes, poenam et gloriam, cum brevitate sermonis, quia verbum abbreviatum fecit Dominus super terram.

CAPUT X

DE ADMONITIONE ET CORRECTIONE FRATRUM

Fratres qui sunt ministri et servi aliorum fratrum visitent et moneant fratres suos, et humiliter et caritative corrigant eos, non praecipientes eis aliquid quod sit contra animam suam et Regulam nostram.

Fratres vero, qui sunt subditi, recordentur quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. Unde firmiter praecipio eis ut oboediant suis ministris in omnibus quae promiserunt Domino observare et non sunt contraria animae et Regulae nostrae.

Et ubicumque sunt fratres qui scirent et cognoscerent se non posse Regulam spiritualiter observare, ad suos ministros debeant et possint recurrere. Ministri vero caritative et benigne eos recipiant, et tantam familiaritatem habeant circa ipsos, ut dicere possint eis et facere sicut domini servis suis; nam ita debet esse, quod ministri sint servi omnium fratrum.

Moneo vero et exhortor in Domino Iesu Christo ut caveant fratres ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia, cura et sollicitude huius saeculi, detractione et murmuratione.

Et non curent nescientes litteras litteras discere; sed attendant quod super omnia desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam eius operationem, orare semper ad eum puro corde, et habere humilitatem, patientiam in persecutione et infirmitate, et diligere eos qui nos persequuntur et reprehendunt et arguunt, quia dicit Dominus: Diligite inimicos vestros, et orate pro per sequentibus et calumniantibus vos. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

CAPUT XI

QUOD FRATRES NON INGREDIANTUR MONASTERIA MONACHARUM

Praecipio firmiter fratribus universis ne habeant suspecta consortia vel consilia mulierum, et ne ingrediantur monasteria monacharum, praeter illos quibus a Sede Apostolica concessa est licentia specialis.

Nec fiant compatres virorum vel mulierum, nec hac occasione inter fratres vel de fratribus scandalum oriatur.

CAPUT XII

DE EUNTIBUS INTER SARACENOS ET ALIOS INFIDELES

Quicumque fratrum divina inspiratione voluerint ire inter saracenos et alios infideles, petant inde licentiam a suis ministris provincialibus. Ministri vero nullis eundi licentiam tribuant, nisi eis quos viderint esse idoneos ad mittendum.

Ad haec per oboedientiam iniungo ministris ut petant a domino Papa unum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, qui sit gubernator, protector et corrector istius fraternitatis, ut, semper subditi et subiecti pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae, stabiles in fide catholica, paupertatem et humilitatem, et sanctum Evangelium Domini nostri Iesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus.


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM