image of St. Francis

Week 9: Legenda Aurea: Franciscus.

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


Reading #3: Laus Solis (alternate Latin translation)

Kajetan Esser has created another Latin translation of the hymn which is closer to the original Italian:

Altissime, omnipotens, bone Domine,
tuae sunt laudes, gloria et honor et omnis benedictio
Tibi soli, Altissime, conveniunt;
et nullus homo est dignus te nominare.
Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua,
principaliter cum domino fratre sole,
qui est dies, et illuminas nos per ipsum
Et ipse pulcher et irradians magno splendore;
de te, Altissime, defert significationem.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas
quas in caelo creasti claras, pretiosas et bellas.
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum
et propter aerem et nubes et serenitatem et omne tempus,
per quod das tuis creaturis alimentum.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam,
quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem,
per quem noctem illuminas,
et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram,
quae nos sustentat et gubernat,
et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba.
Laudatus sis, mi Domine, propter illos,
qui dimittunt propter tuum amorem et sustinent infirmitatem et tribulationem.
Beati illi, qui ea sustinebunt in pace,
quia a te, Altissime, coronabuntur.
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem,
quam nullus homo vivens potest evadere.
Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;
beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis voluntatibus,
quia secunda mors non faciet eis malum.
Laudate et benedicite Dominum meum,
gratias agite et servite illi magna humilitate.

 


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM