image of vultures (Aberdeen Bestiary)

Week 8: Physiologus.

Background | Background Quiz | Starting Assumptions | Resources | Extras
Vocabulary | Etymology | Grammar | Perseus Dictionary | Perseus Tool

Reading Overview | Reading Quiz: English
| Reading Quiz: Latin
Discussion Questions | Latin Composition | Weekly Checklist


Readings for Week 5: Aberdeen Bestiary

Reading #1

Est animal quod dicitur castor, mansuetum nimis, cuius testiculi medicine sunt aptissimi, de quo dicit Phisiologus quia cum venatorem se insequentem cognovit, morsu testiculos sibi abscidit, et in faciem venatoris eos proicit et sic fugiens evadit. Si vero rursus contigerit ut alter venator eum prosequatur, erigit se et ostendit virilia sua venatori. Quem cum viderit testiculis carere, ab eo discedit. Sic omnis qui iuxta mandatum dei versatur et caste vult vivere, secat a se omnia vicia, et omnes impudicitie actus, et proicit eos a se in faciem diaboli. Tunc ille videns eum nichil suorum habentem, confusus ab eo discedit. Ille vero vivit in deo, et non capitur a diabolo, qui dicit: persequar, et comprehendam eos. Castor dicitur a castrando.

Reading #2

Vulpis dicitur quasi "volu-pis." Est enim volubilis pedibus et nunquam recto itinere, sed tortuosis anfractibus currit. Est et fraudulentum animal et ingeniosum. Cum esurit et non invenit quod manducet, involuit se in rubea terra ut appareat quasi cruentata, et proicit se in terram, retinetque flatum suum, ita ut penitus non spiret. Aves vero videntes eam non flantem, et quasi cruentatam, linguamque eius foris erectam, putant eam esse mortuam, et descendunt sessum super eam. Illa autem sic rapit eas et devorat. Istius eiusdemque figuram diabolus possidet. Omnibus enim viventibus secundum carnem fingit se esse mortuum, quoadusque inter guttur suum habeat et puniat. Spiritualibus tamen viris in fide vere mortuus est, et ad nichilum redactus. Qui autem voluit exercere opera eius, moriuntur, dicente apostolo: sciatis hoc quia: si secundum carnem vixeritis moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis vivetis. Et David: Intrabunt in inferiora terre; tradentur in manus gladii; partes vulpium erunt.

Reading #3

Intellectu et memoria multa vigent, gregatim incedunt, murem fugiunt, aversa coheunt. Biennio autem parturiunt, nec amplius quam semel gignunt, nec plures sed tantum unum. Vivunt autem annos trescentos. Si autem voluerit facere filios, vadit ad orientem prope Paradisum, et est ibi arbor qui vocatur mandragora, et vadit cum femina sua, que prius accipiet de arbore et dat in masculo suo. Et seducit eum donec manducet, statimque in utero concipit. Cum vero tempus pariendi venerit, exit in stagnum, et aqua venit usque ad ubera matris. Elephans autem custodit eam parturientem, quia draco inimicus est elephanti. Si autem invenerit serpentem, occidit eum, quem conculcat donec moriatur. Est enim formidabilis tauris elephans, tamen murem timet. Hec est natura eius, si ceciderit non potest surgere. Cadit autem cum se inclinat in arborem ut dormiat (non enim habet iuncturas geniculorum). Venator autem incidit arborem modicum, ut elephans [in] eum se inclinaverit, similiter cum arbore cadat. Cadens autem fortiter clamat, et statim magnus elephans exit, et non potest eum levare. Tunc clamant ambo et veniunt duodecim elephantes, et non possunt levare eum qui cecidit. Deinde clamant omnes, et statim venit pusillus elephans, et mittit os suum cum promuscide subtus magnum elephantem, et elevat eum. Habet autem pusillus elefans hanc naturam, ubi incensum fuerit de capillis et ossibus eius, neque aliud mali accidit neque draco. Magnus elefans et mulier eius personam habent Adam et Eve. Cum enim carne essent placentes deo, ante ipsorum privaricationem non sciebant coitum, necque intelligentiam peccati habebant. Quando autem mulier manducavit de ligno, hoc est intelligibilem mandragoram dedit viro suo, deinde pregnans facta est, propter quod exierunt de paradiso. Quamdiu enim fuerint in Paradiso, non cognovit eam Adam. Scriptum est enim: Cognovit Adam uxorem suam, et concipiens peperit ea super vituperabiles aquas. De quibus ait propheta: "Salvum me fac, dominus, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam." Et statim draco subvertit eos, et alienos fecit ab arce sua, hoc est non placere deo. Tunc venit magnus elefans, hoc est lex, et non eum levavit, quomodo nec sacerdos eum qui incidit in latrones. Nec duodecim elephantes elevaverunt eum, id est chorus prophetarum, sicut nec Levita illum vulneratum quem diximus, sed intelligibilis elephans, id est dominus noster Iesus Christus, cum omnibus maior sit omnium pusillus factus est, quia humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, ut hominem elevaret, intelligibilis Samaritanus qui imposuit super iumentum. Ipse enim vulneratus tulit infirmitates nostras, et peccata nostra portavit. Interpretatur autem Samaritanus custos de quo dicit David: Custodiens parvulos dominus. Ubi autem est dominus presens, neque diabolus appropinquare poterit. Elefantes vero promuscide sua quicquid involuerint, frangunt; pede vero quicquid compresserint velud quodam lapsu ruine ingentis exanimant. Propter feminas nunquam dimicant, nulla enim noverunt adulteria. Inest illis clementie bonum. Quippe si per deserta vagabundum hominem forte viderint ductus usque notas vias prebent. Vel si confertis pecoribus occursitent, itinera sic blanda et placida manu faciunt, ne qua tela obvium animal interimant. Conflictis fortuito si quando pugnantur non mediocrem habent curam sauciorum. Nam fessos vulneratosque in medium receptant.


Modern Languages 4970 / MRS 4903: Medieval Latin. Spring 2003 Online Course at the University of Oklahoma. Visit http://www.ou.edu/online/ for more info.
Laura Gibbs, University of Oklahoma - Information Technology © 2003.  laura-gibbs@ou.edu. Last updated: December 29, 2002 7:12 PM