2 Maccabees. Eleazarus.
Note: The Latin in 2 Maccabees is much more difficult than in many other portions of the Bible. It was originally written in Greek (not Hebrew), following the conventions of Greek historical style. This literary style is also found in the Latin translation. The periods are much longer, and there is use of accusative + infinitive construction for indirect statement , along with other stylistic features not normally found in the Latin of the Bible. As a result, this story presents some of the difficulties typical of classical Latin, which are usually avoided in Vulgate Bible stories!
6:18. igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu
decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam
manducare
6:19. at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie
praeibat ad supplicium
6:20. intuens autem quemadmodum oportet accedere
patienter sustinens destinavit non admittere inlicita
propter vitae amorem
6:21. hii autem qui adstabant iniqua miseratione
commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant
adferri carnes quibus vesci ei licebat ut simularetur
manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii
carnibus
6:22. ut hoc facto a morte liberaretur et propter
veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem
6:23. at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis
suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero
optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta
respondit cito dicens praemitti se velle in infernum
6:24. non enim aetatem nostram dignum est
(inquit) fingere ut multi adulescentium arbitrati
Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum
6:25. et ipsi propter meam simulationem et propter modicum
corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc
maculam atque execrationem meae senectuti conquiram
6:26. nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum
eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque
defunctus effugiam
6:27. quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute
quidem dignus apparebo
6:28. adulescentibus autem exemplum forte relinquam
si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta
morte perfungar his dictis confestim ad
supplicium trahebatur
6:29. hii autem qui eum ducebant et paulo ante
fuerant mitiores in iram versi
sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos
arbitrabantur
6:30. sed cum plagis perimeretur ingemuit
et dixit Domine qui habes
sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a
morte possim liberari duros corporis sustineo
dolores secundum animam vero propter timorem
tuum libenter haec patior
6:31. et iste quidem hoc modo vita decessit non
solum iuvenibus sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis
et fortitudinis derelinquens