2 Maccabees. Eleazarus.

igitur Eleazarus
de primoribus scribarum
vir aetate provectus
et vultu decorus
aperto ore hians
conpellebatur
carnem porcinam
manducare

at ille
gloriosam mortem
magis quam
odibilem vitam
amplectens voluntarie
praeibat ad supplicium

intuens autem
quemadmodum oportet accedere
patienter sustinens
destinavit
non admittere
inlicita
propter vitae amorem

hii autem
qui adstabant
iniqua miseratione commoti
propter antiquam viri amicitiam
tollentes eum
secreto rogabant
adferri carnes
quibus vesci ei licebat
ut simularetur manducasse
sicut rex imperaverat
de sacrificii carnibus

ut hoc facto
a morte liberaretur
et propter veterem amicitiam
hanc in eo facerent humanitatem

at ille
cogitationem cepit
aetatis ac senectutis suae
eminentiam dignam
et ingenuitatem nobilitatis canitiem
atque a puero optimae conversationis
et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta
respondit
cito dicens
praemitti se velle
in infernum

non enim aetatem nostram
dignum est

inquit

fingere
ut multi adulescentium
arbitrati
Eleazarum nonaginta annorum
transisse ad vitam alienigenarum

et ipsi
propter meam simulationem
et propter modicum corruptibilis vitae tempus
decipiantur
et per hoc
maculam atque execrationem
meae senectuti conquiram

nam et
si in praesenti tempore
suppliciis hominum
eripiar
sed manus Omnipotentis
neque vivens neque defunctus
effugiam

quam ob rem
fortiter vitam excedendo
senectute quidem dignus
apparebo

adulescentibus autem
exemplum forte
relinquam
si prompto animo ac fortiter
pro gravissimis et sanctissimis legibus
honesta morte
perfungar

his dictis
confestim ad supplicium
trahebatur

hii autem
qui eum ducebant
et paulo ante
fuerant
mitiores
in iram versi sunt
propter sermones
ab eo dictos
quos illi
per arrogantiam
prolatos
arbitrabantur

sed cum plagis perimeretur
ingemuit et dixit

Domine
qui habes sanctam scientiam
manifeste scis tu
quia
cum a morte possim liberari
duros corporis sustineo dolores

secundum animam vero
propter timorem tuum
libenter haec patior

et iste quidem
hoc modo
vita decessit
non solum iuvenibus
sed et universae genti
memoriam mortis suae
ad exemplum
virtutis et fortitudinis
derelinquens