Exodus. Filia Pharaonis et Moses.
1:15. dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum
quarum una vocabatur Sephra altera Phua
1:16. praecipiens eis quando obstetricabitis
Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus
fuerit interficite illum
si femina reservate
1:17. timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt
iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant
mares
1:18. quibus ad se accersitis rex ait quidnam
est hoc quod facere voluistis
ut pueros servaretis
1:19. quae responderunt non
sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres
ipsae enim obstetricandi habent
scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
1:20. bene ergo fecit Deus obstetricibus et crevit
populus confortatusque est
nimis
1:21. et quia timuerant obstetrices Deum aedificavit
illis domos
1:22. praecepit autem Pharao omni populo suo dicens
quicquid masculini sexus natum fuerit
in flumen proicite quicquid feminei reservate
2:1. egressus est post haec vir de domo Levi accepta
uxore stirpis suae
2:2. quae concepit et peperit
filium et videns eum elegantem abscondit tribus
mensibus
2:3. cumque iam celare non posset sumpsit
fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice
posuitque intus infantulum et exposuit
eum in carecto ripae fluminis
2:4. stante procul sorore eius et considerante eventum rei
2:5. ecce autem descendebat filia Pharaonis ut
lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur
per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam
in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
2:6. aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait
de infantibus Hebraeorum est
2:7. cui soror pueri vis
inquit ut vadam
et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit
infantulum
2:8. respondit vade
perrexit puella et vocavit
matrem eius
2:9. ad quam locuta filia Pharaonis accipe
ait
puerum istum et nutri
mihi ego tibi dabo
mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit
puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
2:10. quem illa adoptavit in locum filii vocavitque
nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli
eum
