Exodus. Filia Pharaonis et Moses.

dixit autem
rex Aegypti
obstetricibus Hebraeorum
quarum
una vocabatur Sephra
altera Phua

praecipiens eis

quando obstetricabitis Hebraeas
et partus tempus advenerit
si masculus fuerit
interficite illum
si femina
reservate

timuerunt autem obstetrices
Deum
et non fecerunt
iuxta praeceptum
regis Aegypti
sed conservabant mares

quibus
ad se accersitis
rex ait

quidnam est hoc
quod facere voluistis
ut pueros servaretis

quae responderunt

non sunt hebraeae
sicut aegyptiae mulieres

ipsae enim
obstetricandi habent scientiam
et priusquam veniamus ad eas
pariunt

bene ergo
fecit Deus
obstetricibus
et crevit populus
confortatusque est nimis

et quia timuerant obstetrices
Deum
aedificavit illis
domos

praecepit autem Pharao
omni populo suo
dicens

quicquid masculini sexus
natum fuerit
in flumen proicite
quicquid feminei
reservate

egressus est
post haec
vir de domo Levi
accepta uxore
stirpis suae

quae concepit et peperit
filium
et videns eum elegantem
abscondit tribus mensibus

cumque iam
celare non posset
sumpsit fiscellam scirpeam
et linivit eam
bitumine ac pice
posuitque intus infantulum
et exposuit eum
in carecto ripae fluminis

stante procul sorore eius
et considerante eventum rei
ecce autem
descendebat filia Pharaonis
ut lavaretur in flumine
et puellae eius
gradiebantur
per crepidinem alvei

quae cum vidisset
fiscellam in papyrione
misit unam e famulis suis
et adlatam
aperiens
cernensque in ea
parvulum vagientem
miserta eius
ait

de infantibus Hebraeorum est

cui soror pueri

vis

inquit

ut vadam
et vocem tibi
hebraeam mulierem
quae nutrire possit
infantulum

respondit

vade

perrexit puella
et vocavit
matrem eius

ad quam
locuta filia Pharaonis

accipe

ait

puerum istum
et
nutri mihi

ego tibi dabo
mercedem tuam

suscepit mulier
et nutrivit puerum
adultumque tradidit
filiae Pharaonis

quem illa adoptavit
in locum filii
vocavitque nomen eius
Mosi
dicens

quia de aqua tuli eum