<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

5.9. De vulpe et lupo, piscatore et leone
(Perry 698)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Fabula ix de vulpe et lupo, piscatore et leone.

Siquis lesus fuerit ab aliquo non debet presumere vindictam lingue, idest detractiones et plasphemias, quia inhonesta est huiusmodi vindicta, unde audi fabulam. Vulpis comedebat piscem iuxta flumen. Lupus autem cum esset secus locum et esuriret, petebat partem ab ea; vulpis ait: Ne loquaris ita, domine mi, non enim congruit, ut tu comedas reliquias mee mense, non enim aliquando faciat deus tam curvum iudicium, sed consilium dabo: Vade et affer vas quod vulgo panarium vocatur, et docebo te artem piscandi, et quando esurieris, capies pisces et manducabis. Abiens autem lupus ad vicum, furatus est panarium et attulit vulpi. Vulpis autem ligavit ad caudam lupi valde fortiter panarium et dixit ei: Vade per aqam trahendo panarium, et geo retro te vadam submovendo pisces. Lupus autem trahebat per flumen panarium, et vulpis caute ponebat lapides in panario. Cum autem plenum esset, ait lupus: Nequeo movere neque panaruim tenere. At vulpis ad hec: Gratias refero deo, quia video te stenuum in art piscandi. Sed surgam et ibo querere adiutorium ad extrahendum pisces de panario vel de flumine. Tunc surgens abiit ad vicum, et dixit hominibus: Quid statis, quid facitis? Ecce lupus, qui oves, qui agnos, qui omnes bestias vestras comedit, nunc etiam a flumine vestro pisces extrahit. Tunc omnes cum gladiis, fustibus et canibus exierunt ad lupum et usque quasi ad mortem percusserunt ac vulneraverunt. Lups autem tiranno fortiter cauda rupta evasit curtus. Leo autem, qui est rex bestiarum, illis diebus erat infra provinciam, habens tortiones et dolorem ventris. Et ibant omnes bestie ad visitandum et consolandum eum. Inter quas etiam lupus accessit et ait: O domine mi rex, ego servus tuus circuivi totam provinciam pro medicina, et nihil amplius reperi nisi tantum hoc, quod in ista provincia moratur vulpis superba et callida habens magnam medicinam infra seipsam. Hec si dingata fuerit venire ad te, voca eam ad consilium et exue pellem eius ab ea, ita tamen, ut viva evadat ipsa, et circumdabis ventrem ex pelle et statim sanus eris. Vulpis autem habebat foveam in ipsa rupe iuxta ubi morabatur leo, et diligenter hec omnia auscultabat. Cum autem recessisset lupus, abiit vulpis et volutavit se in volutubro luti et venit ante leonem et ait: Salva me rex! et leo ait: Sis salva, sed accede huc ut osculer te et dicam tibi aliquid secreti consilii mei. Ad hec vulpis respondit: Cernis, inquit, domine mi, quia ex velocitate itineris sum ex luto sordida et ex stercoribus coinquinata, et vereor ne ob fetorem pessimum vexentur viscera tua, si propius accessero. Sed postquem balneavero me et pectinavero, veniam ante conspectum domini mei regis, et dicat, quod ei placuerit. Sed antequam discedam dicam causam, pro qua veni. Ego ancilla tua circuivi totum quasi mundum pro medicina, et nihil amplius valui discere, nisi tantum hoc, quod indicavit mihi quidam grecus. Nam est infra provinciam istam lupus magnus curtus, qui propter medicinam caudam amisit, qui fertur habere medicinam. Hic si vereit ad te, voca eum ad consilium. Et extendens tuos pedes pulcros super eum exue eum suam pellem totam, nisi hoc solumodo, quod in capite et in pedibus gestat, ita tamen caute, ut vivus evadat. Et interim dum callida est, involve tuum ventrem et recipies statim sanitatem; et hec dicens recessit. Statim ergo lupus venit ante leonem vocavitque eum leo statim ad consilium et extendens pedes suos tulit ei totam pellem corporis excepto capite et pedibus. Et involvit leo ventrem suum interim quod fuit calida. Musce autem et vespe ac scabrones ceperunt comedere carnes suas ac aculeis stimulare. Cum autem velociter fugeret, vulpis stans in alta rupe clamabat cum risu: Quis est tu, inquit, qui pergis deorsum per pratum cum gwantis in manibus, et pilleum gestans in capite? Audi quid dicam; quando pergis per domum, benedic de domino. Et quando pergis ad curiam, benedic de omnibus, et si nec bene nec male, de omnibus mitte stare. Instruit hec fabula unumquenque, ut lesus ab aliquo non assummat vindictam lingue, neque detractiones neque plasphemias, neque absconse, neque publice. Et monstrat, quod qui parat fratri suo foveam, ipse incidet in eam.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.