Aesop's Fables: Steinhowel
5.10. De lupo pedente
(Perry 699)
[See an illustration from a 1501 edition.]
Fabula x de lupo pedente.
Multi altiora se querunt et fortiora se scrutantur et ultra suum gradum
excedentes altiora petunt et deliciosa volut. Sed quo altius ascendunt,
frequenter deterius labuntur. De hoc audi fabulam. Lupus surgens summo
diluculo, de cubili suo cum se extenderet, pepedit et ait: Gratias ago
diis, quia hac die de dignitatibus satiabor, ut mihi meus modo indicat
posterior. Et dum iret per viam, invenit adipem integrum, qui ceciderat
itinerantibus. Et vertens illum ait: Non comedam ext quia prius motionem
viscerum meorum faciebas, dum comederem ex te. Hodie enim satiabor dignitatibus,
ut summo diluculo meus mihi nunciavit anus. Et progrediens inde invenit
corpus suis salitum ac siccum et vertens illud dixit: Non comedam ex
te, quia sitem ingerebas mihi. Et quare comederem, cum sciam me hodie
de dignitatibus satiari, ut meus mihi nuntiavit anus? Et discendens inde
invenit pascentem equam cum pullo suo. Et ait: Deo gratias! sciebam inquam,
quia hodie epulabar de dignitatibus; et dixit ad equam: Certe, soror,
pullum tuum comedam. Et equa ait: Sicut placuerit, ita facias. Sed die
hesterna iteranti mihi infixa est spina, quam oro ut prius educas, quia
famaris medicus, et postea pullum comedas. At lupus pergens ad pedem
eque voluit extrahere spinam. Equa autem percutiens eum ad mediam frontem,
agiliter cum pulo suo silvam petiit et salvate est. Lupus recuperato
spiritu dixit: Nulla est mihi cura ex hac iniuria, quia die hodierno
ero saturus. Et recedens inde cepit ire per viam et invenit duos arietes
preliantes in prato. Et ait: Diis gratias, modo satiabo me. Et dixit
eis: Vere fratres, unum ex vobis comedam. At unus respondit ex eis: Ut
placet, ita fac. Sed prius iudica inter nos retum iudicium. Hoc pratum
fuit patribus nostris, nos autem ignorantes ipsum dividere agimus prelium.
At lupus: Faciam ut vultis, si dixeritis modum. Tunc unus aries ait:
Audi, domine, sta, si placet, in medio prato, et ego ibo ad unum caput
prati. Et alius aries ad aliud caput, et quis prior fuerit ad te, illi
sit pratum, et tu alterum comede. At lupus ait: Ita facite. Et abeuntes
ad capita prati arietes venerunt cum magno impetu velociter usque ad
lupum et percusserunt eum ex utraque parte ita vehementer, ut a proriis
stercoribus coinquinaretur. Et fractis eius costis abierunt semivivo
relicto. Post aliquam autem horam recuperato spiritu ait: Nec ex hac
iniuria est mihi cura, quia hodie ero saturus, ut hoc summo diluculo
mihi anus presagiebat meus. Et discedens inde invenit scroffam cum porcellis
suis pascentem et ait: Gloria tibi domine! Ego enim sciebam, quia hodie
invenirem cibum delicatum. Et ait ad scroffam: Comedam, inquit, soror
mea, ex porcellis tuis. Respondit scroffa: Ita facies, ut placuerit.
Sed rogo, ut prius laventur aqua pura, nam non sunt ritui nostro lauti,
et tunc manducabis ex eis secundum voluntatem tuam. At lupus: Ostende,
inquit, fontem. Tunc scroffa duxit eum ad canalem, per quam influebat
aqua in molendinum, et ait: Ecce fons sanctificatus, et stans in summitate
canalis fingensque se prespiterum voluit arripere porcellum et intingere
in aquam. Tunc scroffa cum grinnitu oris vehementer impetiit lupum per
mediam canalem et vis aquarum repuit eum usque ad rotam ligneam, ac radii
rote contriverunt vehementer membra eius. Et vix inde effugiens ait:
Non est mihi multus dolor ex hac fraude, quia in hac die reperiam cibum
delicatum, ut meus mihi anus autumavit. Trasiens autem iuxta vicum vidit
capras stanes super clibanum. Et dixit: Deo gratias rependo, quia video
mihi cibum amabilem! Et cepit ire ad eas. Capre autem, ut viderunt venire
lupum, absconderunt se in clibanum. Lupus autem veniens ante furnum ait:
Avete sorores. Certe, ex vobis comedam usque ad saturitatem. At ille
dixerunt: Audi domine. Nos ob nullam aliam causam huc venimus, nisi ad
sacra celebrandum. Quare oramus, ut cantes, postea finitis sacris egrediemur
ad te et facies, quod tibi placuerit. At ille fingens se pontificem cepit
ante clibanum ullulare magnis vocibus. Homines autem vici ilius audientes
lupum ullulare exierunt cum fustibus et canibus et percusserunt eum usque
fere ad mortem, ac canes eum vulneraverunt, et vix semivivus evasit.
Tunc veniens ad quandam arborem magnam iecit se sub eam et cepit secum
querere ac vehementer seipsum increpare ita fando: O deus, quanta mala
die hodierna super me sunt iniecta! sed ut recolo magna ex parte mea
est culpa. Unde enim mihi tam superba mens, ut adipem repuerem, carnem
porcinam salitam et siccam refutarem. Addebatque: Pater meus non fuit
medicus, nec ego didici medicinam. Et unde hoc mihi, ut medicus essem,
et volui educere spinam de pede equi? et pater meus non fuit iudex, nec
ego didici legem. Et unde mihi hoc, ut vicarius essem, quia volui iudicare
inter arietes? Pater meus non fuit sacerdos, nec ego didici litteras.
Et unde hoc mihi processit, ut fonte puro lavarem porcells? Pater meus
nec clericus fuit, nec ego ordinatus ad pontificium sum. Et unde mihi
hic error, ut pontifex apparere vellem et sacrea celebrare? Et oravit
ita: O Jupiter, utinam descenderet magnus gladius ab tuo trono eburneo
et me valide percuteret. Homo autem, qui erat in arbore, mundans eam,
diligenter auscultabat omnia hec verba. Et dum lupus finivisset huiuscemodi
planctum, homo iactavit securim, cum qua mundavit arborem, et percussit
lupum ita fortiter per collum, ut volveretur super terram in similitudinem
rote. Et cito surgens suspiciensque in celum, deinde ad arborem ait:
Oh Jupiter, quam exaudibiles hic sunt dii! et cursu agili percussus ac
vulneratus silvam petiit humiliatus, qui exerat superbus. Instruit hec
parabola non velle dici quod non est. Et nec altiora et fortiora sequi
quemquam, quam eius status exigat, sed in suo statu quemquam esse contentum.
Nec trullarum presagiis fidem dare.
Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7. |