<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

5.8. De serpente et agricola
(Perry 697)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Fabula viii de serpente et agricola.

Non expedit facile credere ei, cui mala ingeris, nam tandem nocebit. De hoc audi fabulam. Agricola ibat serere agrum, dum autem iret, conculcavit serpentem acriter, dixit ei serpens: Conculcalsti me, o amice male! nihil lesus a me. Dico autem tibi ne credas ei, cui malum facis. Et abiit agricola viam suam parvipendens hec. Sequenti autem anno cum agricola carperet eandem viam, dixit ei serpens: Quo vadis amice? Respondit agricola: Agrum serere; et serpens: Cave ne irriguuum agrum seras, nam hoc anno multe erunt pluvie, et que seminata fuerint in terra aquosa peribunt. Veruntamen cui mala facis, ne credas. Et abiit agricola, estimans dolum, et seminavit in tellurem aquosam. Ipso autem anno fuerunt pluvie magne et semina aquose terre perierunt et nihil habuit homo. Sequente anno cum iret per eandem viam agricola agrum seminare dixit serpens: Ubi pergis, o amice? Agricola repondit: Agrum serere. At serpens: Vide ne arentem seras humum, quia hoc anno estas erit magna, et que seminata fuerint in agrum aridum, morientur. Verumtamen, cui malum facis, ne credas. Agricola estimans fraudem, seminavit in arvum aridum fuitque illo anno magna estas, et semina terre aride perierunt et nihil annone havuit homo. Alio autem anno cum iteraret similiter per viam agricola, ut agrum sereret, dixit ei serpens: Quo iteras, o amice? Et agricola: Serere agrum, inquit. At serpens: In commune, inquit, solum semina, id est quod non nimis sit aquosum, neque valde aridum, sed ex utraque temperatum. Cui autem malum facis, ne credas. Ait agricola, et fecit sicut ei dixit serpens. Extitit autem illo anno aurarum temperies congrua et homo habuit satis annonam. Cum autem reverteretur agricola de agro, ait ei serpens: Ecce amice mi, venerunt tibi cuncta, sicut predixi. Et agricola: Venerunt, inquit, et ideo gratias ago. Serpens dixit: Volo, inquit, aliquam remunerationem. Agricola respondit: Qualem ergo vis retributionem? Serpens dixit: Non aliam nisi in crastina die mittas me ad unicum filium tuum, cum vase victili pleno lacte. Et ostendens ei foramen: Ad illud, inquit, ponat vas addiditque: Hoc previde, quod frequenter dixi tibi, ut cui malum facis non credas. Abiit agricola et die crastina direxit ei unicum filium sicut promiserat. Et deposuit vas ante foramen plenum lacte, protinus ergo serpens percuassit puerum et mortuus est. Veniens autem pater ad serpentem ait ei: Inludisti, inquit, mihi et interfecisti filium meum dolose, at serpens de alta rupe talia infit: Non, inquit, id dolose egi; sed quia tu lesisti me sine causa et nihil emendasti. Ego autem sepe dixi tibi, ut cui malum facis, ne credas. Docet fabula non leviter accomodare fidem his, quibus malefacis.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.