Aesop's Fables: Steinhowel
5.7. De lupo et asino
(Perry 696)
[See an illustration from a 1501 edition.]
Fabula vii de lupo et asino.
Consilium eius non debet facile quis credere, cui mala vult inferre.
De hoc audi fabulam. Lupus obviabit asino, qui ait: O frater asine, famem
habeo. Et ideo, inquit, comedam te. Cui asinus: Ut placuerit, ita facies.
Nam tuum est imperare, et mihi est voluntati tue obtemperare. Si enim
me comederis ex magno labore me liberabis. Ego enim ex torculari vinum,
ex area annonam, ex silva lignum, ex montibus lapides ad domos construendos
deffero, et ad molendinum annonam fero et iternum refero et ut breviter
concludam, omnis labor et omne onus super me est. Ideoque ve diei, in
qua natus sum, sed oro, ut de hac una re exaudias me. Nolo ut in via
comedas me, quia timeo verecundiam, si enim hic comederis me videntibus
vicinis ac dominis meis, dicent: Quomodo asellus noster laxavit se vorari
a lupo? Rogo itaque, ut audias meum consilium. Eamus in silvam et faciamus
ex viridibus lignis robustas retortas! Et tu liga me per pectus quasi
servuum tuum, et ego ligabo te per collum quasi dominum ducentem servum,
et ita perduc me ad inferiora silve et ibi comede me pacifice et suaviter.
Ad hec lupus non agnoscens dolum ait: Ut dicis ita faciamus, sic abierunt
et fortissimas retortas fecerunt, lupus torquebat et asinus apponebat,
lupus ligavit asinum per pectus et asinus lupum fortiter per collum.
Tunc asinus ait: Eamus inquit, ubi vis. Et lupus ait: Ostende, inquit,
tu viam. Ad hec asinus: Libenter faciam. Tunc cepit ire asinus ad domum
domini sui, at lupus ut vidit vicum dixit: Non, inquit, per viam pergimus
rectam, asinus respondit: Noli hoc, domine, dicere; nam si placet tibi
recta est via. Lupus ut agnovit fraudem, cepit retrogradare, at asinus
violenter trahere usque ad fores domini sui. Exiens autem dominus ac
tota familia percusserunt fere lupum usque ad mortem, unus autem volens
percutere lupum in cerebro cum securi, incidit vinculum, et ita solutus
lupus fugam petiit in montem. Asinus autem introivit in atrium domni
sui. Tunc turbatus asinus pre timore, quem habuerat et pre gaudio, quod
habebat, cepit magnas voces emittere. Lupus autem stans in monte, econtra
dicebat: Certe non tantum follias ut amplius me colligas. Docet hec fabula,
nec facile credamus, cui mala ingerere desideramus, ac semel decepti,
fortiter nos postea prevideamus.
Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7. |