Aesop's Fables: Steinhowel
5.16. De homuncione, leone et eius filiis
(Perry 706)
[See an illustration from a 1501 edition.]
Fabula xvi de homuncione, leone et eius filis.
Sunt multi homines obaudientes parentes suos nec recipientes eorum doctrinam
nec attendentes eorum castigationem. Ob hoc cadunt aliquando in interritum.
De hoc audi fabulam. Homuncio quidam morabatur in loco deserto de labore
manuum suarum vivens, arbores truncando ac agros seminibus serendo. Leo
autem peragrans conculcabat plantas, evellebat ac destruebat ipsa semina.
Tunc homuncio posuit insidias tendens plurimos laqueas. Vedens autem
leo, quia non poterat resistere ei, assumens filium suum, qui adhuc parvulus
erat catulus, ivit ad aliam regionem. Postquam autem ipse catulus factus
est leo fortissimus ait ad patrem suum: Sumusne, inquit, de ista regione
nativi, an de alio regno huc venientes hospites et peregrini? Pater eius
respondens ei inquit: Nos non sumus de hoc regno nativi, de alia provincia
huc venimus fugientes insidias homuncionis, et leunculus admirans ait:
Quis est ille homuncio, qui leones terret? Leo respondit: Nequaquam est
ita magnus nec tam fortis, ut nos; sed est nimis ingeniosus. Leunculus
dixit: Pergam ergo et vindicabo iniurias nostras. Leo respondit: Noli
pergere, fili mmi, quia homuncio ille multas habet artes et forsitan
capit te ac interficiet. Leunculus dixit: Per caput meum et per animam
meam non ita agam ut dicis, sed ulciscar nostras contumelias. Leo respondit:
Scito te peniturum, si ieris. Leunculus autem parvipendens hec ivit ad
homuncionem. Dum autem ivit per viam repperit equum pascentem cum dorso
exarato et costis scissis et ait ad eum: Quis, inquit, hanc tibi fecit
iniuriam? Equus respondit: Homuncio ligat me cum diversis vinculis ferreis
scilicet ac lineis et corrigiis et ascendens in dorsum meum per diversa
discurrit et ita dorsum meam exarat et costas scindit ac usque ad necem
frangit. Leunculus dixit: Ergo bestia es tu patris mei? Equus ait: Non
solum patris tui, sed etiam tui. Leunculus ait: Per meum caput, ego ulciscar
iniurias tuas. Dum autem inde abiret, invenit bovem valde percussum et
stimulatum usque ad mortem pascentem et ait: Quis hanc, inquit, tibi
fecit contumeliam? Bos respondit: Homuncio ligat me cum fortissimis loris
et facit me terram scindere, petras traicere, aculeans me ac per cutiens
usque ad mortem. Leunculus inquit: Es tu ergo bestia patris mei? Ad hec
bos: Non solum patris tui bestia tum, sed et tua. At leunculus: O quanta
mala facit homuncio non solum michi, sed et meis! per meam animam et
meam barbam, ego vindicabo te! Et intuens vidit vestigia humuncionis
impressa terre et ait: Cuius est hoc vestigium? Bos ait: Homuncionis.
Tunc leunculus expandens palmam suam super vestigium dixit: Homuncio
tam parvum habet pedem et tanta mala agit? Et ait ad bovem: Ostende ergo
mihi homuncionem; bos ait: Ecce, inquit, adest. Et suspiciens leunculus
vidit homuncionem in excelso monte positum, tenentem in manu fossorium,
fodientem terram ac serentem. Tunc leunculus dixit ad eum: O homuncio,
quanta et quam diversa gessisti mala in me et in patrem meum et in bestias
nostras, quarum nos reges sumus! Iam ergo fac mihi iustitiam. Homuncio
autem ostendens ei baculum et securim simul cum cutello ait ei: Iuro
tibi per deum, qui me fecit, et per animam patris mei, quia si ascenderis
ad me, cum isto baculo mactabo carnes tuas. Et cum ista securi incidam
eas, et cum cutello isto excoriabo te. Leunculus ait: Veni ergo ante
patrem meum, ut iudicet nos, quis rex est. Homuncio respondit: Iura ergo
michi, ut me non ledas usque ante presentiam patris tui, et ego iurabo
tibi similiter et ibo tecum usque presentiam patris tui. Et iuravit ei
leunculus non eum lesurum, et econtra ipse leoni, ne eum tangeret. Et
ceperunt abire ad leonem, homuncio autem dimittens viam rectam, ibat
per semitam, in qua habebat tensos suos laqueos. Tunc leunculus ad homuncionem:
Sequar, inquit, te per viam, qua pergis, at humuncio ad leunculum: Ut
vis. Tunc leunculus pergebat post eum et dum iret subito cecidit in unum
laqueum et obligate sunt duo eius pedes valide. At ille clamans voce
magna dicebat: Homuncio, homuncio, adiuva! Homuncio respondit: Quid habes?
Et leunculus: Nescio, que res obligavit pedes meos priores, et rogo ut
adiuves. Homuncio ait: Iuravi, inquit, tibi, ut non te tangerem usque
venirem ante patrem tuum, et ideo non possum iuvare. Tunc leunculus secundum
quod volebat ambulabat cum duobus pedibus posterioribus. Et post paululum
incidit in alterum laqueum et fortiter alligati sunt duo pedes eius novissimi
et exclamavit voce valida: Homuncio, inquit, homunico succurre! Ast homuncio
ait: Quid habes? at leunculus ait: Ignoro, que res stringit pedes meos
novissimos et nequeo me movere. Tunc homuncio colligens baculum viridem
ex silva, cepit eum percutere valide. Leunculus autem videns se captum
dicebat: Homuncio, homuncio, miserere et parce et noli percutere caput
neque dorsum neque ventrem, sed percute aures meas, que non audierunt
vocem patris mei, castigantis me, ne huc venirem, quia homuncio plures
haberet artes! Et percute contra cor meum, quod non intellexit doctrinam
patris mei docentis me ac dicentis: Scias te peniturum, inquit, si ieris
ad homuncionem. Tunc homuncio exaudiens eum percussit ipsum per aures
et contra cor eius usque ad mortem, et ita occidit. Instruit hec fabula,
ut simus obedientes propriis parentibus obsecundantes eorum doctrinis
et monitis.
Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7. |