<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

5.17. De milite, vulpe et armigero
(Perry 707)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Fabula xvii de milite, vulpe et armigero.

Plures sunt homines, qui cum tanta confidentia tam ingentia proferunt mendacia, ut ab aliis incredibilia putentur et ipsemet sepe mentitus fuisse confiteantur. De hoc audi fabulam. Miles quidem pergebat cum armigero suo per campos. Respiciens autem miles vidit vulpem et ait: O deus, quam magnam video vulpem! Intuens autem armiger eius ait ad eum: Miraris ne, domine, de hac vulpe? per fidem quam tibi debeo ego nuper fui in regione illa, in qua vidi vulpem maiorem bove; miles ait: O quam facile fieri possent clamides optimi ex earum pellibus, dum saltem fullones essent huius artis periti. Dum autem pergerent et procedentes in varios incederent sermones, ait miles: O Iupiter omnipotens, oro te, custodi nos hac die ab omni mendacio, et fac nos tutos transire hunc fluvium absque corporis periculo, et perduc nos salvos in hospitium nobis optatum. Audiens hec armiger eius ait: Rogo te, domine, dic quid est hoc, pro quo tam devote oras? Miles respondit: Ignoras tu, quod omnibus est notum? nunquid cito transituri sumus fluvium mirabilis virtutis, quem scilicet, si quis eum trasiturus ingressus fuerit, qui hoc die mendacium dixerit, vivus non exibit, sed absorputs peribit. Audiens hec armiger nimio terrore est perterritus, dum autem euntes venissent ad quendam fluviolum ait armiger: Domine, est ne hoc flumen periculsum, de quo dixisti? Dominus ait: Adhuc longe sumus ab eo. Armiger ait: Propterea quero, quod illa vulpis, de qua hodie dixi, non erat maior de uno magno asino. Dominus ait: Non, inquit, est cura mihi de magnitudine vulpis illius. Et dum iterum pergerent, venerunt ad alium fluviolum, et iterum interrogavit armiger et ait: O domine, est ne hic fluvius, de quo hodie diveras? Miles repondit: Minime! at armiger: Ob hoc ego quero, man hec vulpis, de qua hodie tibi dixi, non erat maior, quam sit vitulus apud nos. Miles ait: Nequaquam est mihi cura de ista vulpe. Deinde venerunt ad alium fluviolum, et armiger interrogavit dicens: O domine, est autem ne ille fluvius, de quo dudum dixeras? Miles respondit: Nequaquam, armiger ait: Ego ob hoc quero, quod vulpis ista, de quo hodie dixeram, non erat certe maior uno ariete de notris. At miles ait: Nulla mihi cura de vulpe illa. Venientes autem circa vesperum ad magnum flumen, dixit armiger: Ut estimo, hoc est flumen, domine, de quo dudum dixeras. Miles respondit: Certe illud est. Armiger dixit plenus timore ac rubore perfusus: Confitebor tibi, domine, mendacium meum! Et iuro tibi per vitam et per caput meum, quia illa vulpis de qua dixi tibi non erat maior quam illa, quam hodie vidimus. Tunc miles cum ioco et exprobratione ait ad eum: Et ego tibi iuro, quod neque illa aqua peior est alia aqua. Castigat hec fabula mendacia mentientium, quod sepe mendaces a sapientibus facete inducuntur, ut sibi ipsis contradicant ore et revocent mendacia.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.