<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

5.15. De cane, lupo et ariete
(Perry 705)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Fabula xv de cane, lupo et ariete.

Sepe dolosi, insipientes et infirmi student decipere sapientes et fortes. Sed aliquando corrunt in malum. De hoc audi fabulam. Quidam paterfamilias habebat magnum gregem ovium, morabaturque cum ipsis pro custodia canis maxius atque ferocissimus, qui suo latratu lupos terreret et visu fugaret. Ob hoc nullus audebat gregem accedere lupus. Cumque multis annis vixisset tandem moritur. Turbati pastores conferentes adinvicem dicebant: Quid faciemus, quia canis noster mortuus est? modo ergo venient lupi, et dissipabunt gregem nostrum. Audiens autem hec quidam aries superbus, ait pastoribus: Audite sanum consilium; auferte a me lanam ac cornua abscindite, meque canis pelle induite mortui; et omnes lupos visu terrebo. Cumque ita egissent pastores, venientes lupi more solito, statim ut viderunt arietem a longe pelle canis indutum fugierunt pre nimio timore. Quadam autem die una venit lupus valde famelicus, tulitque agnum ac fugit. Aries autem insequebatur eum instantius. Cumque lupus respiciens videret ipsum insequentem a propriis stercoribus est inquinatus, cepitque velocius fugere et aries eum persequi instantius. Intuensque eum lupus agiliter venientem, iterum a propriis stercoribus est inquinatus. Denuo autem intuens lupus iam iamque videns comprehendi se ab ariete pre valido timore iam vice tertia propriis fecibus fortiter est pollutus. Cumque instantius fugeret lupus consulens sue vite, et aries insequeretur, casu evenit iuxta viam spine posite pellem canis scinderent, qua aries erat indutus, subitoque ovina pellis apparuit. Videns hoc lupus dolum intellexit ac insiliens in eum ac capiens interrogavit eum ita: Quis, inquit, es tu? Aries non valens negare iam quod erat, ait: Aries sum. At lupus: Et quare me terruisti? Aries respondit: Per iocum faciebam. Ad hec lupus: Sequere me et ostendam tibi hunc iocum. Et ducens eum ad primum locum, ubi pre timore nimio se stercoraverat, ait ei: Est ne, inquit, hoc iocus? ac ducens eum ad secundum locum, ubi se similiter coinquinaverat, dixit ei similiter: Et hoc, inquit, est iocus? Iterumque duxit cum ad tertium locum, ubi fuerat stercoratus. Ait ei: Est (inquit) et hoc iocus, quando lupus pre timore arietis stercorat se in tribus locis? statimque trucidavit eum et comedit. Docet hec fabula insipientes ac infirmos, ne temere presummant per dolum decipere sapientes ac fortes.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.