<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

5.1. De mulo, vulpe et lupo
(Perry 693)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Fabula prima de mulo, vulpe et lupo.

Multi sunt, qui multa iactanter interrogant, unde responsa ignorant et desiderant videri magistri, cum non fuerint discipuli. Unde audi fabulam. Mulus pascebat in prato iuxta silvam, veniensque vulpis interrogavit eum: Quis es tu? Et mulus ait: Bestia sum, et vulpis: Non, inquit, hoc dico; sed quis fuit pater tuus. At mulus: Equus, inquit, fuit avus meus, et vulpis: Sed nec hoc ego quidem (inquit) interroga; dic tamen mihi, quo vocaris nomine? tunc mulus: Ignoro, inquit, nomen meum; quia eram parvulus pullus, quando pater meus fuit mortuus, ne autem oblivioni traderetur nomen meum, pater meus fecit scribi in pede meo estremo et sinistro. Si ergo vis scire nomen meum, vade et lege in pedem meum; vulpis autem intelligens dolum, ivit in silvam ad lupum, quem habebat inimicum. Inveniensque eum iacentem sub umbra, fame laborantem, increpavit eum ita: O folle, o stulte, o insensate, cur fame laboras? Surge potius et vade in pratum hic prope et ibi invenies bestiam magnam crassamque ac superbam, quam interficiens satia te ex ea. Tunc lupus pergens ad mulum in prato ait: Quis es tu? at mulus: Bestia sum, at lupus: Non hoc dico, inquit, sed quis pater extitit tuus? Et mulus: Equus, ait, extitit meus avus. Tunc lupus: Nec interrogo ego hoc, inquit. Tamen dic mihi quomodo vocaris? At mulus: Nomen meum, inquit, ignoro quia eram pullus modicus quando pater meus mortuus fuit, ne autem traderetur oblivioni nomen meum, pater meus fecit scribere nomen meum in pedem meum extremo et sinistro. Si ergo scire vis meum vocabulum, vade et lege in pedem meum. Tunc lupus insipiens effectus, non intelligens dolum ivit ad pedem muli et cepit studiose mundare illum, estimans illum esse inscriptum et legere voluit. At mulus percutiens eum in mediam frontem oculos ac cerebrum ei excussit in terram. Tunc vulpecula stans retro genestum absconsa cum derisione ac risu palmasque suas percutiens ait: O stulte, o insensate, o folle, o insipiens, tu litteras nesciebas et legere volebas per meam dextram per rectum iudicium es ita percussus. Taliter homines inspientes, dum docti videri appetunt, frequenter labuntur in malis.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.