<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

5.2. De verre, agnis et lupo
(Perry 694)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Fabula ii de verre, agnis et lupo.

Multi sunt homines, qui non contenti privatis honoribus cupiunt imperare maioribus et comparibus. Unde audi fabulam. Verris parvus morabatur inter magnum gregem porcorum, qui inflatus superbia cur non esset princeps indignans vertebat se in gyro cum strepitu et vocis grinnitu fulminando et dentes limando estimans alios terrere. Cunque nullus paveret, iratus ait: Quid mihi hic prodest stare! Hic mihi precipienti nullus obedit, me irascentem nullus fugit, minantem nemo pavescit. Iam ergo hic non stabo amplius. Et surgens cepit abire, dum autem iret venit inter gregem agnorum, stansque in medio in gyro se vertebat cum strepitu et vocis grinnitu fulminando scilicet ac spumando et liniando dentes. Tunc agniculi videntes hoc timore perterriti fugierunt omnes hac atque illac. Ac verris stans cum timore dixit: Hic decet me stare, quia hic est congruus honor, dignus timor, hic me irascentem omnes fugiunt, minantem cuncti pavescunt, hic amor et veneror ab omnibus. Cunque talia per dies plurimos ageret, die quandam lupus patiens famem venit ad agniculos volens comedere ex eis. Illi autem videntes eum a longe fugierunt omnes per rupes. Verris autem estimans se defendi ab agniculis, non est dignatus fugere. Lupus autem capiens eum portabat eum in silvam ut comederet illum. Et dum iret casu devenit inter gregem porcorum unde verris exierat. At verris cognoscens eos, exclamavit voce magna. At illi agnoscentes eum insurrexerunt unanimiter in lupum et percussm as vulneratum usque ad necem fratrem suum eruerunt. Tunc stans verris in medio plenus dolore ac verecundia dixit: Dicitur in proverbiis: in adversis et prosperis semper cum tuis te tenere debes. Ego enim a meis nisi recessissem, hec mala non sustinuissem. Taliter multi homines, dum ultra suum modum imperare superbe cupiunt, frequenter in malum incidunt.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.