<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

6.2. De aquila et scabrone
(Perry 3)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Aquila leporem persequebatur, at lepus auxilii inops, quem tempus obtulit, scabronem videns ab eo auxilium imploravit. Cui scabro pollicitus est tutelam et custodiem suam. Deinde cum aquilam propinquantem scabro conspicatur, eam precatur, ne suum sibi eripiat servum. At aquila, scabronis parvitatem contemnens eo coram leporem exedit. Verum scabro sue iniurie memor, ubi aquila nidificaret observat. Ecce aquila ova parit, scabro alis clarus ad aquile nidum volat atque ova devolvens humi deiecit. Aquila iacture ovorum merore concita, evolat ad Iovem (est enim ales deo illi sacrata) ac locum ad pariendum sibi tutum dari precatur. Iupiter sibi concedit, ut cum tempus adest, eius in sinu pariat ova. Hoc scabro providens, globum e stercore conficit atque sursum evolans in Iovis sinum demittit. Iupiter volens e sinu globum excutere, ova aquile simul excussit. Extunc aiunt, aquilam numquam parere quo tempore scabrones existunt. Fabula significat, quod nullus porro est contemnendus, quoniam nemo est, qui iniuriam accipiat, quin cum tempus datur se ulcisci non queat.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.