<< Home Page | Steinhowel Index

Aesop's Fables: Steinhowel

6.13. De lignatore quodam
(Perry 173)

[See an illustration from a 1501 edition.]

Quanto deus magis propicius est probis, tanto improbis est infestior. De hoc audi fabulam. Lignator quidam dum iuxta flumen deo Mercurio dicatum ligna cederet, securis casu decidit in flumen. Multo igitur merore comprehensus iuxta fluminis ripam gemens consedebat. Mercurius misericordia motus lignario aparuit, suique fletus causam rogavit, quam simulat didicit, securim auream deferens, utrum quam perdidit illa esset, rogavit, at eam pauper suam esse negavit. Secundo Mercurius alteram detulit argenteam, quam cum pauper ille suam quoque esse negaret, postremo Mercurius ferream sustulit; illam cum suam pauper assentiret, Mercurius cognoscens illum esse hominem verum iustumque omnes sibi dono dedit. Accedens igitur ad socios lignarius, quod sibi acciderat aperit. Unus ex sociis id experiri volens ad flumen cum accessisset securim in aquam deiecit, deinde flens in ripa consedit, cuius Mercurius fletus causam doctus, securim auream afferens, si quam perdiderat illa esse rogavit; quam cum suam esse assereret, Mercurius cognita eius impudentia ac mendacio, nec auream nec suam quoque tradidit. Sic hominum probitas a diis remuneratur, punitur autem improbus.


Steinhowels Asop, ed. Hermann Osterley (1873). Some of these fables have digitized text; others have only page images. The digital page images are from Google Books. You can also consult the illustrated 1501 edition of Steinhowel's Aesop. Note that Book 7 contains poems from Avianus, so there is no text or page image for the fables in Book 7.