<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.33: de lupo Romam petente et nauta (p. 753 in Hervieux; Perry)

Fuit quondam Presbyter     senex et sensatus,
Armentis et ovibus     abunde ditatus,
Cuius diu copia     Lupus inpinguatus
Incidit in pedicas tandem misere laqueatus.

Quem, cum captum tenuit,     capit fustigare.
Coactus est veniam     Lupus postulare:
Deo, refert, voveo     me non plus peccare,
Et tibi confiteor; pro me, pater alme, precare.

Ne contemnas lacrimas     mentis tam devotae.
Mihi penitentiam     coniunge, rogo te.
Nudis, inquit, pedibus     ibo Romam pro te,
Atque mei meriti iam participem facto te.

Post ictus et ferulas     passionis dirae,
Sacer ille Presbyter     pietatis mirae.
Lupo parcit rabido,     nolens hunc perire.
Ut commissa luat, Romam quoque iussit adire.

Spreta Lupus patria     paternoque Lare,
Romam petens illico,     pervenit ad mare.
Ad navem se contulit,     volens transfretare.
Frater, ait Nauta, transibis non sine quare.

Hic preces multiplicat,     illeque negavit.
Lupus ait: Genitor     meus prophetavit.
Tria quondam monita     mici commendavit.
Haec monstrabo, licet fieri secreta rogavit.

Conducto navigio     receptus est navi,
Afflictus ieiunio     sed et fame gravi.
Descendebat protinus     navis in conclavi,
Tractus odore cibi simul illectusque suavi.

Quicquid illic reperit,     devoravit totum,
Nil relinquens penitus     nec pastum, nec potum.
Tamen habens labium     ad orandum motum,
Sic iacuit, reddens quasi flexo poplite votum.

Coram Nauta reddere     promissum citatus,
Semel, bis et tertio,     est assoniatus.
Tandem post multiplices     minas sic est fatus:
Qui bona dat iusto, bonus est de iure vocatus.

Nauta refert: Verum est,     sed quid docuisti?
Ante totum scivimus     quicquid nunc dixisti.
Forma reddes alia     quid tu promisisti,
Non evades; sic prosit mihi passio Christi.

Post longum litigium     rixaeque furoris
Replicat oppositum     sermonis prioris.
Hinc magis accenditur     animus rectoris.
Nos deridet, ait, nihil inde sequetur honoris.

Coram Nauta denique     Lupus accersitus,
Super rebus grauiter     promissis quaesitus.
Cautos, ait, faciam     vos, licet invitus.
Qui pravo servit, arat ille nihil nisi litus.

[Moralitas.]
Tangit haec parabola     modum perversorum,
Qui mala retribuunt     pro factis bonorum.
Sanctitatem simulant,     vanum cor eorum,
His bona si confers, sunt praemia nulla laborum.


Version in Wright's Latin Stories:

XXXIII. [DE LUPO PŒNITENTIAM AGENTE.]

Fuit quondam presbyter senex et sensatus,
Armentis et ovibus abunde ditatus,
Cujus diu copia lupus inpinguatus,
Incidit in pedicas tandem misere laqueatus.
Quem cum captum tenuit, cœpit fustigare ;
Coactus est veniam lupus postulare ;
"Deo," refert, "voveo me non plus peccare,
Et tibi conditeor ; pro me, pater alme, precare.
" Ne contempnas lachrymas mentis tam devotæ,
Mihi pœnitentiam conjunge, rogo te :
Nudis," inquit, " pedibus ibo Romam pro te,
Atque mei meriti jam participem facio te."
Post ictus et ferulas passionis diræ,
Saver ille presbyter pietatis miræ
Lupo parcit rebido, nolens hunc perire ;
Ut commissa luat, Romam quoque jussit abire.
Spreta lupus patria paternoque lare,
Romam petens illico pervenit ad mare ;
Ad navem se contulit volens transfretare ;
" Frater," ait nauta, " transibis non sine quare."
Hic preces nultiplicat, illeque negavit.
Lupus ait, " Genitor meus prophetavit ;
Tria quondam nomita mihi commendavit,
Hæc monstrabo licet fieri secreta rogavit."
Conducto navigio receptus est navi,
Afflictus jejunio sed et fame gravi :
Descendebat protinus navis in conclavi,
Tractus odore cibi simul illectusque suavi.
Quicquid illic repperit devoravit totum,
Nil relinquens penitus, nec pastum nec potum ;
Tamen habens labium ad orandum motum
Sic javuit, reddens quasi flexo poplite votum.
Coram nauta reddere promissum citatus,
Semel, bis, et tertio, est assoniatus ;
Tandem post multiplices minas sic est fatus,
" Qui bona dat justo, bonus est de jure vocatus."
Nauta refert, " Verum est " sed quid docuisti ?
Ante totum scivimus quicquid nunc dixisti :
Forma reddes alia quod tu promisisti,
Non evades, sic prosit mihi passio Christi !"
Post longum litigium rixæque furoris,
Replicat oppositum sermonis prioris.
Hinc magis accenditur animus rectoris :
" Nos deridet," ait, " nihil inde sequestur honoris."
Coram nauta denique lupus accersitus,
Super rebud graviter promissis quæsitus,
" Cautos," ait, " faciem vos livet invitus ;
Qui pravo servit, arat ille nihil nisi litus."

[MORALITAS.]

Tangit haec parabola modum perversorun ;
Qui mala retribuunt pro factis bonorum :
Sanctitatem simulant, vanum cor eorum,
Hiis bonum si confers, sunt praemia nulla laborum.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).