<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.34: de cervo, herinacio et apro (p. 755 in Hervieux; Perry)

Ceruus et Hericius     agrum consevere,
Quem, cum seges creverat,     vastaverunt ferae.
Super hoc consilium     simul iniere,
Quis custodiret agrum, sortemque dedere.

Cervus, custos segetis     primo deputatus,
Hanc cum feris reliquis     est depopulatus,
Quod cum suus socius     fuit perscrutatus,
Rem tulit indigne, damnum portare gravatus.

Cerve frater, retulit, tu nos ambos prodis.
Ego te sollertior     omnibus sum modis.
En minus sollicite     rem nostram custodis,
Irasci dum tu vicinis pluribus odis.

Si placet, custodia     mihi deputetur.
Ne pars haec quae remanet     feris devoretur,
Si mihi vis credere,     cum fructu metetur.
Hoc tibi, Cervus ait, pacto non cura negetur.

Custos agri pervigil     circuit attente,
Perterrendo bestias     buccina clangente.
Hinc mature tempore     messis imminente,
Campum partiri studuit Cervoque monente.

Tota die pertica     illum metientes,
Non secum conveniunt,     sed sunt dissidentes.
Conflictu non impari     mane concurrentes,
Partibus imparibus, sibi non sunt convenientes.

Aprum die tertio     Cervus secum duxit.
Formam litis initae     prudenter instruxit.
Ut litem dirimeret,     iudicem conduxit,
Nam nimis ecce diu litis discordia fluxit.

Aper, sagax arbiter,     partes convocavit.
Stabitis iudicio     vos meo? rogavit.
Illis concedentibus,     diem protelavit,
Nam nox instabat; sic ad sua quisque meavit.

Mane facto siquidem     lis est renovata,
Ab Apro sententia     fertur promulgata:
Haec persona semper sit     agri dominata,
Quae citius saepis poterit percurrere prata.

Heu! me, fit Hericius,     non est tibi curae
De Cervi longissimo     deque modo crure.
Hoc est impossibile,     contra ius naturae,
Ut mihi perveniat illo victoria iure.

In hunc modum quaeritans,     flens domum perrexit,
Quem ut sua mulier     dolentem conspexit,
Quaerere quid hoc sit     minime neglexit.
Ille rei seriem fido sermone retexit.

Tunc ait Hericia,     veritate scita:
Notum tibi satis est,     quod nos simus ita
Conformes et similes     in hac ambo vita,
Ut mens discernat inter nos nulla perita.

Igitur consilium     sanum tibi dabo:
Vobis simul stantibus,     ego contra stabo.
Cum ad me cucurrerit,     tunc ego clamabo.
Perveni citius; ex hoc tibi prata negabo.

Hoc idem tu facies,     donec sit confusus,
Et recedat penitus     lassus et illusus.
Hoc artis ingenio     Cervus est conclusus.
Contra spem misero fructus conceditur usus.

[Moralitas.]
Igitur a simili     Deus, rector poli,
Superbos humilitat,     mites iubet coli,
Et, quia non omnia     prestat uni soli,
Corporis exigui vires contemnere noli.

Hoc designat fabula,     quam modo narravit,
Uni quod Omnipotens     cuncta non donavit.
Sed ex parte erigit     quos ex parte stravit.
Consilio pollet cui vim natura negavit.


Version in Wright's Latin Stories:

XXXIV. [DE CERVO ET HERICIO.]

Cervus et hericius agrum consevere,
Quem cum seges creverat vastaverunt feræ.
Super hoc consilium simul iniere,
Quis custodiret agrum, sortemque dedere.
Cervus custos segetis primo deputatus,
Hanc cum feris reliquis est depopulats ;
Quod cum suus socius fuit perscrutatus,
Rem tulit indigne dampnum portare gravatus.
" Cerve frater," retulit, " tu nos ambos prodis :
Ego te solertior omnibus sum modis ;
En minus sollicite rem nostram custodis,
Irasci dum tu vicinis pluribus odis.
" Si placet, custodia mihi deputetur.
Ne pars hæc quæ remanet feris devoretur.
Si mihi vis credere, cum fructu metetur."
" Hoc tibi," cervus ait, " pacto non cura negetur."
Custos agri pervigil circuit attente,
Perterrendo bestias buccina clangente.
Hinc maturæ tempore messis imminente,
Campum partiri studuit cervoque monente.
Tota die pertica illum metientes,
Non Secum conveniunt, sed sunt dissidentes.
Conflictu non impari name concurrentes,
Partibus imparibus, sibi non sunt convenientes.
Aprum die tertio cervus secum duxit,
Formam litis dirimeret judicem conduxit ;
Nam nimis ecce diu litis discordia fluxit.
Aper sagax arbiter partes convocavit,
" Stabitis judicio vos meo ?" rogavit ;
Illis concedentibus, diem protelavit ;
Nam nox instabat : sic ad sua quiseque meavit.
Mane facto siquidem lis est renovata,
Ab apro sententia fertur promulgata,
" Hæc perfecta semper sit agri dominata,
Quæ citius sepis poterit percurrere prata."
" Heu me !" fit hericius, " non est [tibi] curæ
De cervi longissimo deque meo crure ;
Hoc est impossibile, contra jus naturæ,
Ut mihi proveniat illo victoria jure.
In hunc modum queritans, flens domum perrexit,
Quem ut sua mulier dolentem conspexit,
Quærere quid hoc sit minime neglexit ;
Ille rei seriem fido sermone retexit.
Tunc ait hericia veritate scita,
" Notum tibi satis est, quod nos simus ita
Conformes et similes in hac ambo vita,
Ut mens discernat inter nos nulla perita.
" Igitur consilium sanum tibi dabo :
Vobis simul stantibus, ego contra stabo.
Cum ad me cucurrerit, tunc ego clamabo,
' Perveni citius, ex hoc tibi prata negabo ?'
" Hoc idem tu facies, donec sit confusus,
Et recedat penitus lassus et illusus ?"
Hoc artis ingenio cervus est conclusus,
Contra spem misero fructus conceditur usus.
Igitur a simili Deus, rector poli,
Superbos humiliat, mites jubet coli ;
Et quia non omnia præstat uni soli,
Corporis exigui vires contempnere noli.

[MORALITAS.]
Hoc designat fabula quam modo narravit,
Uni quod omnipotens cuncta non donavit ;
Sed ex parte erigit quos ex parte stravit ;
Consilio pollet cui vin natura negavit.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).