Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae
Book 1.8: de furibus et eorum nupciis (p. 719 in Hervieux; Perry
314)
Institerunt nuptias Fures celebrare;
Ad quos quidam sapiens coepit propinquare;
Quos ut vidit fertiles ciphis exultare,
coepit adulari simul et problema notare :
Auscultate gaudia nobis nuntiari :
Sol uxorem ducere, volens procreari
Filios, proposuit; sed hinc indignari
Machina caelestis coepit simul atque minari.
Sed, cum Sol propositum vellet
declinare,
Tota caeli machina coepit acclamare
Et Iovem conviciis multis incrustare.
Jupiter iratus causam coepit rogitare.
Cui Solis propositum mox exposuerunt
Et se contradicere pariter
prompserunt.
Inquisivit Iupiter cur motae fuerunt.
Quae sibi responsum tali sermone dederunt :
Si Sol aestus nimis cuncta
nunc cremabit,
Quid fiet cum filios ex se procreabit?
Hoc tibi proverbium vetus conprobabit,
Quod genitor pravus prolem nequam generabit.
Moralitas.
Haec monet historia non communicari
Inpiis hominibus, sed abominari
Illorum consortium; nam vult insectari
Livor virtutes harumque bonus cruciari.
Version in Wright's Latin
Stories:
VIII. DE FURIBUS ET EORUM NUPTIIS.
INSTITERUNT nuptias fures celebrare;
Ad quos quidam sapiens coepit propinquare,
Quos ut vidit ferculis, ciphis, exultare,
Coepit adulari, simul et problema notare.
"Ascultate quadia vobis nunciari:
Sol uxorem ducere, volens procreari
Fillios, proposuit; sed hinc indignari
Machina coelestis coepit simul atque minari.
"Sed cum sol propositum vellet declinare,
Tota coeli machina coepit acclamare,
Et Jovem convitiis multis incrustare.
Jupiter iratus causam coepit rogitare.
"Cui solis propositum mox exposuerunt,
Et se contradicere pariter prompserunt.
Inquisivit Jupiter cur motae fuerunt,
Quae sibi responsum tali sermone dederunt.
"Si sol aestu nimio cuncta nunc cremabit,
Quid fiet cum filios ex se procreabit,
Quod genitor pravus prolem nequam generabit.
MORALITAS.
Haec monet historia non communicari
Impius hominibus, sed abhominari
Illorum consortium; nam vult insectari
Livor virtutes harumque bonus cruciari.
The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755,
and also the readings in Thomas Wright's A
Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth
Centuries. London: 1842 (online).
|