<< Home Page | Rom. Nil. Metricae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Metricae

17. de ranis regem sibi petentibus (p. 672 in Hervieux; Perry 044)

Clementem dominum spernat iam regmine nullus.
Hic animus rumor dictat nunc famine nostris,
Quod rane in magne rauce stantesque palude,
Gignere pullutos (sic) ac fetus iure uacantes,
Raucisono clamantes iam sunt ore precate
Sic ad eum regemque iouem rerumque satorem,
Rectorem ut sibi iam prestaret numine notum,
Qui regeret prolem illarum illuc hucque uagantem.
Juppiter ethereo tunc illas culmine risit.
Ast iterum rane, tupi uoce rogantes,
Illum celestem uocitant ad sidera regem.
Juppiter en itidem per risum corde solutus,
Omnipotens stolidas cupiens alludere ranas,
Annose truncum misit tunc arboris illis
Rectorem stanni iam propter in equora lati.
Illius ast sonitu fugiunt raneque tremescunt,
Extollensque caput, cunctis audacior una
Que fuerat ranis, cupiens iam cernere regem,
Sed priscum tremulo conspexit lumine truncum,
Atque philanx trepidans assit post undique tota,
Tunc optans humilem regem seruare remissum.
Sed postquam lignum cernentes lumine rane
Sensibilem nullis truncum iam sensibus esse,
Ascendunt auidis calcantes gressibus imum,
Atque iouem uocitant rane tunc murmure rauco,
Ut regem regeret cunctas qui mitteret unum.
Juppiter, astrifera cernens ex sede precantes,
Mortigero immanem ill[is] misit more colubrum,
Qui ranas cunctas prolem ac regnaret adultam.
Protinus ut uenit stolidas qui ledere cepit
Morsibus atque uorax mordebat gutture ranas,
Ranarumque cohors misero clangore remugit,
Atque iouem uocitat voces ad sidera tollens :
Juppiter o, dicens, hominum rerumque creator,
Nunc morior misera, en summa succurre salute.
Juppiter almigera respondit sede monarcus :
Cum regem stulte uoluistis primitus unum,
Non ego tunc miseris uolui iam reddere uobis;
Sedque meas uestrum scandit post murmur in aures,
Ac lignum uobis transmisi regmine mite.
Non blando uoluistis trunco subdere colla,
Poscentes iterum regem fortemque regentem.
Tunc colubrum uobis transmisi numine dignum.
Spreuitis mitis trunci quod mollia regna,
Regmina pestiferique colubri ferrea ferte.
Clementem dominum quisquis sic spernere mauult,
Non cupiens proceri debet seruire feroci.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 654-712.