<< Home Page | Rom. Nil. Metricae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Metricae

18. de milvo et columbis (p. 673 in Hervieux; Perry 486)

Nec simplex credat cupidis fallacibus umquam,
Fama refert nobis narrans hic uoce uetusta,
Quod dudum iam, mites ac sine felle, columbe
Rectorem miluum obtabant ceu regmine rectum,
Infaustus fuerat durus qui primitus illis,
Pestiferis illas rostris ac gutture mandens.
En misere inter se cogitant mitesque columbe
Quod miluus mordax illis pestis mitior esset,
Si illarum sceptrum dominans regnumque teneret.
Sed miluus, leges ponens ceu regmine cepto,
Inchoat uercino unam atque unam carpere rostro.
Legiferas illis simulans tunc ponere causas,
Sic audium guttur complebat carne cruenta.
Vna refert agili responsum fauce columba:
Tutius en aderat nobis defendere cautis,
Cum miluus fuerat nostri sistens inimicus,
Horrifera fultis nos quam sic strage necari,
Ipsius atque mori duro sub regmine milui.
Sed patimur digne nos hec tormenta, columbe,
Que domino tali nos iam commisimus isto.
Sic fallax senior insontes carpere mauult,
Mandere mortiferis seruos ceu dentibus optat.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 654-712.