<< Home Page | Rom. Nil. Metricae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Metricae

14. de asino et catulo (p. 666 in Hervieux; Perry 091)

Ne(c) currant causam cui quis non digitus ad ullam,
Hic umbre ac terre prolis nunc facibus infert,
Ast asinus turpi quod narrans ore loquutus,
Dum uidet immundum domino paruumque catellum
Blandirique suo, caro cum ludere semper,
Illius atque dapes uarias iam mandere mensa,
Atque domus cunctis illum saturabat ab escis :
Si domino domuique mee sic taliter essem
Ac uellem blandus ipsis cum ledere semper,
Obsequium cuperem parens si reddere talem,
Sordidus ut ludit dirus paruusque catellus,
Diligerent quantum me tum sim dignus amore,
Quod sum purum animal prudens mundumque decore.
Pastu alitus nitido fueram cum ac gurgitus haustu,
Fetida cumque suum genus aper stercora uiuit,
Florigeramque meum ducit per pascua uitam,
Cum cane pestifero semper sim dignior isto,
Vtiliorque meis assim per tempora causis.
Cum cogitans animis asinus depromeret ista,
Tunc dominum cernens illi concurrere cepit.
Cedere preparuum domino optans ante cantellvm,
Alligeris asinus seniori gressibus uni
Cur[r]it, puluereas leuis leuis ac quatit ungula glebas.
Extremis pedibus sustentans corporis artus,
Imponit primos humero colloque corusco
Ac domini immundis fuscauit tegmina plantis,
Cum maculans diris pepli iam sordibus omnis,
Roscidolis domini lingens ac uiscera linguis,
Atque suo dominum compressit pondere inormi.
Vociferans senior uocitat comitesque domumque.
Ast illi cupidi conferto milite currunt;
Percutiunt animal stolidum tunc corpore toto,
Robustos uectes, calcos atque, ira ministrat.
Ast asinus fractis uassit per uiscera membris,
Ad presepia uix uiuum lassumque abigere.
Indigni stolidique homines brutique ministri
Sic uadunt rebus quis non sunt ordine digni.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 654-712.