<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

82. de rege et simia (p. 620 in Hervieux; Perry 392).

Rex quidam habuit domitam Symeam, que in mensa eius dedicate (sic) nutrita est, solita interesse secretis regis et videre qualia illi ex[h]ibebantur servicia; familiaris enim erat ei. Transacto itaque aliquo tempore ad assuetas reversa est silvas, et, relicta regia domo, cepit inter agrestes Symias ipsa vivere agrestis. Est autem consuetudo Symie humanos actus imitari. Memor itaque quomodo viderat regi servire famulos suos, gloriosum ipsi visum est, si a consimilibus suis tales honores et talia posset habere servicia, et fecit se regem inter Symias. Et constituit alios iudices, alios duces, alios comites, alios prefectos, alios inferioris ordinis ministros, ut, sicut viderat in aula regis, singuli in ordine suo deputata sibi explerent officia. Sedit itaque sic gloriose in medio principum suorum. Contigit autem ut duo Homines iter agerent in vicino ubi Symiarum erat conventus , et erat unus mendax, et alter verax. Qui steterunt a longe, donec alter eorum, scilicet senior, ad maiestatem imperatoris iussus est accedere. Et hic erat mendax. Quesivit ergo rex ab ipso quid sibi de eo videretur quis esset. Qui ait : Michi de vobis videtur quod sitis omnium Symiarum dominus et imperator. Ostendit ei et filium suum, de ipso eciam requirens quid sibi videretur. Et ait ille : Filius imperatoris esse videtur, et poterit vobis adhuc imperio succedere, solummodo [si] vivat et valeat. Tunc de uxore sua quesivit. Quam ille reginam esse dixit. Post hec de aliis Symiis interrogavit eum quid ipse sentiret. Alique, inquit, sunt iudices, alique comites, sunt pincerne, sunt dapiferi, sunt ministri, quibus imperatoris curia carere non potest. Placuerunt valde hec verba in conspectu regis, et dignis honoribus iussus est ab omnibus honorari. Factumque est, ut imperavit. Socius itaque suus, qui vera preferre solebat, videns illum pro mendaciis suis sic honorari, cogitavit quod vera loquendo maiorem adhuc promereri posset ab illis honorem. Accessit ergo ipse et coram rege astitit. Cui rex ait : Quid tibi videtur de me, Homo? Qui respondit : Non aliud quam sis, Symia. Et de filio meo quid dicis? Ipsum esse Simulunculum (sic) dico. De uxore mea quid iudicas? Et ait Homo veredicus : Uxor tua, eiusdem generis bestia cuius et tu, a te nec facie discrepat, nec appellacione, Et de ministris eciam inquisitus, ipsos esse Symias respondit, et in nullo dominum et servos diffe[r]re. Rex vero, hec veritatis verba minus approbans iratusque Homini, tradidit eum tortoribus. Symiis scilicet, que, aspere ei arridentens, morsibus et angustiis eum circumdederunt.
Moralitas. Cavenda est nobis societas mendaci(i)s et iniqui(s); nec enim eque conveniunt falsitas et veritas, nec diu commorari possunt , utrobique manente integritate.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.