<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

79. de pavone (p. 619 in Hervieux; Perry 509).

Pavo cepit aliquando mestus esse, pro eo quod dulcem non haberet vocem, et adiit Creatorem suum, conquerens ei quod dulci organo vocis destitutus esset. Respondens Creator : Nonne decentissimo pennarum honore feliciter ornatus es? Vere, inquit Pavo; sed nichil michi beatitudinis in hoc attributum esse timeo, si cetere volucres propter vocis inepciam me contempnunt. Quid enim michi valet decor pennarum, cum Lu[s]cinia, qui minima fere est avis, vocis sue dulcedine me superet? Desiste, inquit Creator, vanas ingerere querulas, quia in te uno non omnes convenire possunt gracie; quelibet enim avis eo quod natura dedit debet esse contenta : tu decore splendes, Aquila viribus viget, Lu[s]cinia vocis placet dulcedine, Corvus crocitat, Columba gemit, Grus tempus monstrat et auguria, Hyrundo auroram modulis salutat, Vespertilio in vespere volat, Gallus horarum est vates; nullam natura dimisit inmunem. Non ergo amplius exigere debes quam quod Creator concessit.
Moralitas. Omni homini sua debet sufficere sors et condicio, et nullus habet alii invidere graciam quam Deus ei contulerit. Pauper, contentus (est) eo quod habet, dives est; dives vero, dum semper ampliora cupit, pauper est.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.