<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

80. de pastore et ariete (p. 619 in Hervieux; Perry).

Pastor, excoriare volens Arietem, grege in pascuis existente, cultello venit armatus; apprehenso quem voluit, excoriavit eum. Vidensque inbelles Oviculas nec fugere nec se defendere, cogitavit singulis diebus similiter facere. Videntes itaque Oves Pastorem cotidie excoriacioni insistere statuerunt inter se quod non permitterent eum de cetero aliquam excoriare, nisi rea mortis inveniretur. Ille autem, earum decreta fallens, singillatim omnes usque ad unum Arietem interfecit. Qui Aries, videns tandem eum eciam in suam mortem succinctum : Ve! michi, ve! ait, et addidit : Merito in nos venit ista destructio, quia, cum potuissemus nos defendisse, non fecimus.
Moralitas. Sic fit multis hominibus, quos aliorum mala vel dampna non gravant, donec ad ipsos perveniunt et ipsa ea sumunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.