<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

72. de capra et lupo (p. 613 in Hervieux; Perry).

Capra, dum esset in pascuis inter rubos, Lupum fortem obvium habuit. Quid hic agis, inquit Lupus, inter opata (sic) nemora? Capra respondit : A facie vestra, domine mi, diu longeque diffugi; sed ecce nunc sponte vobis occurro, et queso ut mecum misericordiam agatis. Cui Lupus ait : Et ego te undique quesivi et bene iam te in meis pascuis inveni, et misericordiam tecum faciam quam volueris; sed vitam de cetero habere non poteris. Vitam, inquit Capra, non peto; sed rogo ut vivendi spacium michi concedas, donec duas missas decantem, unam pro me et alteram pro te. Concedo, inquit Lupus, quod rogas. Et ait Capra : Ducite ergo me in eminentem hunc locum, ut, cum Superis vicinior fuero, ipsi me melius audiant cantantem et orantem; et Capre silvestres et domestice, cum me audierint, ipse devote reddite, pro me et pro vobis orabunt. Factumque est, ut rogavit. Constituta igitur in eminenti loco, respiciens in celum, cepit alta voce clamare, et Lupus astitit ei, credens quod missam cantaret. Audierunt clamorem Capelle vicini; canes et rustici, egressi de villis, Lupum insecuti sunt, et comprehenderunt eum, et fustibus impie ceciderunt, et Capram de morsibus liberaverunt suis. Qui, dum traheretur et cederetur, conversus ad Capram dixit : Heu! Me infelicem, quia, ut video, pro me minus, pro te autem optime orasti. Et ait Capra : Sufficere michi debet, quod oraciones mee pro me sola exaudite sint.
Moralitas. Sic multi, cum aliena negocia se tractare promittunt, pro suis magis solliciti sint (sic), et propriis utilitatibus insistunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.