<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

73. de homine et uxore litigiosa (p. 614 in Hervieux; Perry).

Homo quidam habuit Uxorem rebellem et contumacem, garrulam et pertinacem. Contigit aliquando ut pariter ambularent in prato, quod nuper dominus prati cum summa diligencia flacaverat, et ait Homo : Quam diligenter et congrue falcatum est hoc pratum! Mentiris, ait Mulier, quoniam forpice (sic pro forcipe) precisum est. Semper, inquit Vir, verbis meis contrarius (sic) fuisti. Sed tamen hoc vere scio quod pratum hoc vicinus meus false (sic) demessuit. Deliras, ait Mulier, quia forcipe factum est hoc. Secundum consuetudinem tuam, inquit Vir, semper novissima vis retinere verba. Et deiiciens illam incubuit super eam, et dixit : Ego lingue officium, qua semper proterva fuisti locuta, tibi impediam, nisi michi consencias. Et ait : Quo instrumento precisum est pratum? Quia igitur linguam eius arripuerat et fortiter premebat, plena verba formare non poterat, sed orhipe pro forcipe dixit. Tunc incepit linguam incidere, et quesivit ut quesierat ante. Illa autem, quia iam linguam amiserat et loqui non potuit, signo quo valuit pertinaciam ostendit, forcipis formam et officium digitis ostentans. Sic Vir Mulieri linguam amputavit.
Moralitas. Sic litigiosi et contumaces iurgia sua semper malo fine concludunt; malunt enim iniuste alios superare quam ipse iuste subiiciantur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.