<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

66. de lupo et vulpe (p. 610 in Hervieux; Perry).

Inter Lupum et Vulpeculam graves sunt orte discordie, et hoc malum adeo invaluit, quod nullo modo concordare poterunt. Sed asstabant aliquando coram iudice Leone videlicet, qui rex bestiarum est, vocatus ubi Lupus causatus est Vulpeculam, probabiles asserens causas, quibus adversus Vulpeculam iuste deberet irasci. Illa vero econtra suas proponit iniurias. Et ait Leo : Justior quidem, ut michi videtur, est causa Vulpecule et vera sunt forsan que loquitur; sed mendacia Lupi maioris sunt auctoritatis quam veritas Vulpecule.
Moralitas. Sic qui mendaciis est assuetus, si aliquando vera loquatur, sibi non creditur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.