<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

67. de capra et de haedo suo (p. 611 in Hervieux; Perry).

Capra, dum ad solita iret pascua, reliquit domi parvulum, ut diligenter observaret ne quis obseratam domum intraret, donec ipsa veniret. Dum autem ista moneret, Lupus astitit ante fores, audiens quid mater suo precepit filio. Sed, abeunte Capra, Lupus cepit vocem Capre imitari, ut, cum parvulus materne vocis audiret noticiam, seratas subito panderet fores. Ille autem intus constitutus, ne actus suos incaute precipitaret, prospexit per rimulam, et matrem non videns sic locutus est : Vocem quidem maternam audio, sed neque caput eius neque pedes agnosco.
Moralitas. Si [Ha]edus Lupo credidisset, non credo quod mortem evavisset. Sic tutum est monitus servare parentum et eorum obedire consiliis.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.