<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

64. de ape et musca (p. 609 in Hervieux; Perry).

Apis et Musca contendebant ad invicem que earum esset potencior et dicior, et dixit Musca : Cum tu et tui similes multo labore et ingenio mel ex floribus collegeritis, et in celulis vestris, quas item mirifice construitis, toto anno collocaveritis, homo in momento unius diei totum laborem vestrum sibi usurpa(m)[t], et, quod gravius est, vos ipsas interficit. Et ego et mei similes postea de labore vestro comedimus. Et vos videtis quod ego, si michi placet, iuxta regem sedeo, vel, si magis voluero, super caput ipsius sublimis existo. Sed vos, si veneritis in conspectu[m] regis vel ei appropinquare volueritis, continuo inhoneste repellemini. Respondit Apis : Gloriam tuam, quia vana est, audire non possum, ; sed hoc te volo scire, quia, quanto te in alciori loco videro, tanto te viliorem habeo.
Moralitas. Merito fedus et sordidus homo, ubicumque fuerit, quantiscumque diviciis et honoribus splenduerit, semper tamen vilis habendus erit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.