<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

62. de lupo et herinacio (p. 608 in Hervieux; Perry).

Contigit una vice quod Lupus et Herinacius se consociabant, et statutum est inter eos ut Herinacius se contra canum seviciam opponeret. Est enim consuetudo Herinacii, ut, insequentibus canibus, se in globum colligat. Sic confederati ad villam venerunt et furati sunt ovem. Lupus, autem qui ferebat ovem, fugam arripuit, et post se socium reliquit, qui canes ab insecucione prohiberet. Sed vidit Herinacius quia setarum suarum aculei contra canes illi valere possent, contra homines vero nichil illi prodessent, et vocavit Lupum ut sibi fieret auxilium. Respondit Lupus ei : Quid tibi faciam nescio, cum simus remoti a silva, et (in) manu valida rustici cum canibus instant. Saltam (sic), inquit Herinacius, ultimum michi osculum dare poteris, et (sic pro ut) possis referre amicis meis, quanta dileccione, in articulo mortis positi, (et) ab invicem separati sumus. Vero mones, inquit Lupus, et hoc faciam. Accessit et osculatus est eum. At ille, deosculantis se labia dentibus arripiens, indissolubiliter ei adhesit. Instant canes, et Lupus adherentem sibi deportat, licet invitus. Lupus autem dixit : Dimitte me saltem adhuc, quoniam in brevi ambo capiemur. Respondit Herinacius : Vere scias, quia non dimittam te, quia iustum est et bene decet ut socii, tam fideliter coniuncti, aut simul evadant, aut simul capiantur. Ventum est igitur ad consilium (sic pro silvam) et videns Herinacius quia posset evadere, laxavit dentes quibus Lupi labia constrinxerat, et in arborem qui sibi erat vicina, contendit (sic). Jace, inquit Lupus, misera bestiola, et defende te canibus; ego vero fugiam in latebras silvarum, ut salvus evadam. Respondit Herinacius: Juratum fedur mutue sollicitatis (sic pro societatis) turpiter disrumpis, cum tu, reversus ad ovem, me post tergum relinquis; sed fac cum ove mea permissione quod volueris, si te canum non absterret presencia.
Moralitas. Sic contigit deceptori, quod seipsum decipit, ubi alium decipere intendit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.