<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

61. de leone aegrotante (p. 606 in Hervieux; Perry).

Accidit aliquando ut Leo graviter infirmaretur, et astiterunt ei universe bestie; inter quas que artem medicine noverunt, sic ei locute sunt : De infirmitate tua, o rex, iamdiu tractavimus multum sollicite, et libentissime tibi subveniremus, nec possumus, nisi cor Cerbi habeamus. Apprehensus est igitur Cervus, et decoriatus ab hiis quibus id officii erat iniunctum. Circumstabant autem singule bestie, et, eo eviscerato, cor evulsum est deportandum ad Leonem, ut , cum ex eo gustasset Leo, cito recuperata sanitate, a lecto egritudinis sue ex[s]urgeret. Sed inter hec Vulpecula cor Cervi, quod casu depositum erat, dolose furata est et comedit. Quod, inter omnes bestias quesitum et diligentissime investigatum, apud nullam earum inventum est. Vulpeculam autem suspectam de hoc habuerunt, et incusabant eam quod cor Cervi domino suo tam utile devorasset. Quibus respondit Vulpecula : Plane iniuriam sustineo, pro eo quod joc nefas michi imponitis. Sunt etenim alie quamplurime bestie, quas iustius incusare debetis quam me. An putatis me tam impie velle agere, ut voracitatem meam domini mei et regis saluti preponam? Sed, si Leoni fuero exhibita, coram ipso meam innocenciam declarabo, quod quidem coram vobis ostendere non valeo. Consenciunt itaque bestie, et dicunt : Apud nos innocens haberi poteris, si de innocencia tua Leoni constare feceris. Astitit agitur coram Leone. Cui et Leo dixit :Ubi est cor Cervi, quod medicine mee fuit apponendum? Vulpecula cum ammiracione respondit : Putas, o rex, quod Cervus habuerit cor? Ipse procul dubio, cum deberet occidi, ut ipsa vidi in prima congregacione cum eum comprehendere vellemus, vix elapsus est, et ad secundam venit, et vix manus nostras effugit. Si utique cor habuisset, ad terciam congregacionem, ubi occidebatur, non venisset. Verum est, ait Leo, et ex hoc manifestum est eum cor non habuisse. Et ita calliditate sua evasit Vulpecula.
Moralitas. Sic sepe prudens aliquis, propter virtutem suam que singula facile credit, ab iniquo et doloso decipitur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.