<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

60. de vulpe et ursa (p. 606 in Hervieux; Perry).

Vulpi lascivienti occurrit Ursa; que illam rogavit ut se sibi subponeret ad coitum. Indigna[ta] autem Ursa quod bestia tam modica indebito modo interpellaverit eam de stupro, et comminando, ei interdixit ne de cetero huius modi rem expeteret, ne contra salutem suam agere videretur, dixitque illi : In quacumque hora te de hoc scelere me sollicitante[m] invenero, ego te avide comprehendam et avidius confringant (sic). Ille respondit : Non te molestet quod exido; quia certissime scias quia quod de te cogitavi, quantumcumque renitaris, explebo. Ad hec verba Ursa vehementer irascitur, et ut Vulpem comprehendat fugientem, instanter insequitur. Sed Vulpes, Ursam effugere non valens, inter spinas acutissimas et vire(c)ta, cepit hac et illac discurrere. Sed hostis, per omnes viarum difficultates, animus fractus est eius, insecuta, donec inter ipsas spinas et lenta numina (sic) implicita resedit. Vulpes igitur, videns quod in laqueum, quem illi tenderat, inciderit, per aliam cicuit viam, et voluntatis sue conpos effecta, secundum id quod ei predixerat, libidinem suam explere non distulit. Ursa vero Vulpis ammiratur audaciam, et quia se defendere non potuit, et subiecta est non volens. Cui Vulpes dixit : Nulla ex vobis, que magne estis bestie, contemptibiliter irrideat quod non vobiscum agere decreverimus.
Moralitas. Sic sepe hominis perversi astucia prevalet, et virtutem potencium malorum vincit potencia.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.