<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

6. de leone et bubalo (p. 568 in Hervieux; Perry 339).

Leonem omnibus bestiis dominari dicunt; Bubalus vero est eius iusti[ti]arius, et Lupus prepositus. Leo igitur, cum duobus hiis sociis venacionem ingressus, cervum cepit; de cuius partibus cum Lupus Bubalum interrogaret, in Domini voluntate eam pendere respondit. Tunc ergo Dominus : Prima pars primum decet; secundam quoque tollere volo, quia sum socius. Sic itaque quasi ex iure duas sibi partes asscripsit. Adiecit eciam et ait: Qui in terciam partem loqui voluerit, regis iram suscitabit. Tunc neuter ausus fuit istis obviare decretis. Et Leo, quia primus erat, primam tulit partem, quia socius fuerat, accepit secundam, terciam quoque habuit, quia offendi noluit. Sic igitur illi, recedentes, vacui caudam et caput Leoni dimiserunt.
Moralitas. Cavendum est homini summopere ne potenciori se velit sociari, quia dominus semper ad primatum contendit; et, si qua forte eis cedant communia, sive ioco, sive serio, dominus maiorem partem suo subscribet tytulo.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.