<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

7. de leone et sociis (p. 568 in Hervieux; Perry 339).

Alio eciam tempore Leo, in venacionem iturus, alios habere voluit socios. Assumpsit ergo Vaccam et Capram et Arietem. Ceperunt et ipsi bestiam, et de partibus egerunt, quatuor volentes facere partes, quia tot fuerant in venacione socii. Sed Leo ait : Pati satis volo, quot quatuor fiant partes; sed quia rex sum ergo, prima pars erit mea; secundam vendico, quia vobis sum forcior; tercia velocitati mee debetur; quartam quoque que rapere velit, non remanebit amicus Cesaris, et, nisi in manu valida, poterit fieri rapina talis. Hiis ergo auditis, socii dederunt terga, et Leo solus remansit ad partes.
Moralitas. Ut prius habuimus, dominus non potest esse socius, quia primam vult habere partem, quia primus, secundam ut socius, terciam ut dominus.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.