<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

59. de leone infirmo (p. 604 in Hervieux; Perry).

Accidit aliquando ut Leo gravi infirmitate laboraret, et congregate sunt ad eum universe bestie, ut sollicite de rege suo inter se disquirerent si qua illarum novisset aliquid medicine artis, cuius industria et consilio rex ipse liberari posset de imminenti egritudine. Disquisicione igitur facta, coniiciunt de Vulpecula, quia ipsa, ex eo quod callida est et familiaris avibus, facile posset investigare et ab avibus et a bestiis quo medicamine Leoni subveniendum esset. Suggerunt itaque Leoni ut consulat Vulpeculam. Cui mandvit Leo ut se conspectui ipsius presentaret; que ad primam vocacionem non venit. Secundam supersedit. Terciam ergo vocacionem Lupo commisit, utpote qui erat potentissimus in aula sua et cuius consilio rerum gerendarum summa disponeba[n]tur. Astitit igitur Lupus coram Leone et huiusmodi verbis Vulpeculam accusare cepit : Domine mi rex, Vulpeculam contumacem tuo precepto terrui, et meo consilio eam ad tuam vocacionem venire persuasi, nunc nimis (sic pro minis), aliquando blandiciis eam flectere attemptans. Illa autem in sua calliditate et contumacia perseverat, et, nisi tua in eam iusta vindicta deseviat, omnes alias bestias eius exemplo sencies contumaces. Unde in equitate tui iudicii quid ea facturus sis necessario pensare debes. Leo respondit : Quia ream esse lese maiestatis nostre Vulpeculam manifeste declaratum est, tu iniuriarum nostrarum vindex existas. Dum ista agerentur, sedit Vulpecula foris, ad parietem a[u]scultans quid de ea Leoni sit suggestum. Egressis autem bestiis cum Lupo ut ad imperium Leoni[s] Vulpecula dampnaretur, ipsa, demisso capite et simulato cordis dolore, ad Leonem ingressa est. Quam ut vidit Leo : Quid, inquit, hic agis, o Vulpecula, qui, aliis bestiis debita sollicitudine pro me agentibus, sola obsequium michi non prestitisti, insuper et me vocantem te contempnere ausa fuisti? Cui humiliter respondit : Ego quidem pre aliis de salute tua tractavi, et hac sollicitudine detenta usque adhuc moram feci, ut ad te dominum meum aliquid certi reportarem, per quod in integram santitatem citissime restituaris. Satis tibi ignoscendum, inquit Leo, senseo (sic), si adhuc periciam artis tue in me efficaciter ostenderis. Et addidit Vulpecula : Domine me rex, audi consilium meum, et fac comprehendi Lupum, et iube eum vivum decor[i]ari, et in pelle ipsius calida fac involvi pectus tuum, et subito omnis egritudo que te molestat, a te elongabitur, et, licet tibi sit carus et necessarius, propter salutem tuam non parcas. Precipiente igitur [Leone], secundum consilium Vulpecule agitur, et Lupus a tybiis sursum usque ad aures decoriatur, et foras extra palacium eiicitur, Vulpecula manente ut eius industria modus medicandi utiliter formetur. Eiectus autem Lupus inter muscas et cynifes et vespas multas ab illis patitur persecuciones. Affuit tunc Vulpecula, et in talem vocem erupit : Magni res maximus consiliarius quam honeste in pil(l)eo castorino et in calceis lutrinis incedit! Qui tamen in posterum, si mei similes prave deprimere voluerit, caucius hoc agendum erit et stabiliori instancia insistendum.
Moralitas. Sic multi in laqueum incidunt quem proximo suo tetenderunt, et merito qui libenter struit insidias, aliquando non evadit muscipulas.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.