<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

58. de corvo qui invenit pennas pavonis (p. 603 in Hervieux; Perry).

Corvus quidam pennas Pavonis mire pulchritudinis invenit. Versans igitur eas et circumspiciens, honestum putat, si eis circumdatus incedere posset. Depositis itaque porpiis pennis et penitus evulsis, oculatas illas Pavonis pennas artificio quo potuit sibi aptavit. Incedens ergo in hiis, tamquam regio contectus ornatu, gloriose inter Pavones discussione pennarum, se illis non solum conferre, sed preferre cepit. Qui, ut viderunt eum sibi dissimilem, contemptui eum habuerunt, maxime quod gestus sui honoris pennis debito dissidere viderentur. Abiens ergo sic contemptus, accommodati honoris faleras adiecit (sic pro abiecit), propriasque pennas reinduit, suisque similibus, ut ante solebat, se coniunxit. Viderant autem consocii Corvi eum sub pennis Pavonis gloriose incedentem, quomodo se a consorcio suo despective subtraxerat, et nunc ipse, ab ipso ante despecti, deterius eum respicere ceperunt, et communicato inter se consilio penitus eum abiecerunt. Sicque actum est ut nec hiis nec illis posset associari.
Moralitas. Ista similitudo adaptetur illis, qui, sui habitus formam, ut suum propositum, contempnenetes, alieno decore et incedenti honore se induunt. Sed cum hiis minime proficere possunt ad hoc quod indebite assumpserunt, ignominiose cadere merentur, et tunc eciam ad id quod comtemptive abiecerunt assumi demerentur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.