<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

57. de pastoribus et lupis (p. 603 in Hervieux; Perry).

Consuentudo fuit ab inicio, ut Pastores contra Lupos se defenderent. Ut igitur huius inveterati odii malum certo fine decidatur, Homo mediator inter eos constituitur. Hic itaque ad utramque discurrit partem, ut pactum firmissimi federis inter partes tam diversas componat. Inito autem consilio, Lupi hoc a Pastoribus exigunt, ut ad tempus unius anni Canes suos obsides constituant, ut eo firmius pax et concordia constituta servetur. Conveniunt igitur in hoc Pastores, et, ut expetierant Lupi, Canes accipiunt obsides. Discedunt ab invicem. Sed [non] multo post tempore Lupi, videntes omne robur Pastorum quod timebant suo mancipari dominio, consuetudinum, que quasi pro natura eis erat, iterum assuescunt, et eo ferocius in Pastores incursant, quanto Canum absencia huius rei ministrat audaciam. Inferunt Pastoribus pro velle suo dampna, que, recuperare non possunt.
Moralitas. Sic est de domo vel castro bene munito et multis copiis pleno. Si defuerint domini, quorum consilio et prudencia domus ipsa regi possit, facile domus cum suis diviciis direpcione patebit. Ab antiquo habemus quod quilibet Lupus in eadem pelle moritur in qua nascitur. Lupus capiatur et sepe per aurem trahatur ut tandem presbiter fiat, semper tamen griseus erit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.